PL 168, col. 487

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

es in millibus Juda, ex te mihi egredietur, qui sit
dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus
aeternitatis. Quid enim est quod et egredietur ex te, o
Bethleem, et nihilominus egressus ejus ab initio a
diebus aeternitatis, nisi quia duae sunt ejus egressiones,
id est nativitates: altera secundum carnem, qua
egredietur ex te, o Bethleem, ex semine David; altera
secundum divinitatem, qua non egredietur,
sed egressus ejus, inquit, jamdudum exactus est,
non ex mundo, sed ab initio, non in diebus
temporalitatis, sed a diebus aeternitatis. Nam, 213
in principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio
apud Deum [(Joan. I)]
. Igitur et Deum et hominem
testatur hic esse illum judicem Israel, sed hoc taliter

edici, ut vulgo intelligeretur, tunc temporis non
expediebat. Quomodo enim audire paterentur, quod
qui Deus Israel erat homo futurus, et in maxilla
percutiendus esset? Caute ergo et prudenter propheticus
sermo dispensatur, dum a facie filiae latronis,
cui loquebatur dicens, nunc vastaberis filia latronis,
etc., sese repente avertit, et ad aliam, id est
Bethleem sese convertit, et eidem sic loquitur, ut et
veritatem utriusque naturae, scilicet divinae et humanae
in Christo testificetur, et eamdem testificationem
talibus verbis enuntiet, ut non ab illis qui surdi
sunt vel erant, et aures audiendi non habebant, tunc
temporis facile perciperetur. Quod autem Bethleem
et Ephrata unius ejusdemque civitatis David, sive
castelli ubi erat David, vocabula sint, habemus ex

Scriptura dicente: Mortua est ergo Rachel; et sepulta
in via, quae ducit Ephratam, haec est Bethleem [(Gen. XXXV)]
.
Porro cum dicit: Et tu, Bethleem
Ephrata, parvula es in millibus Juda, subaudiendum
est apud homines, quorum in oculis vix parvus viculus
es, qui non coelestem sed terrenam quantitatem
attendunt, sed profecto apud Deum non minima
es. Alioquin nisi cum eadem affirmatione qua dicit parvula es,
et ex opposito ista negatio in prophetae
sensu intelligatur, sed non apud Deum minima
es, tanquam si dicat: Parvula sive minima videris,
sed non minima es, dissonanter testimonium hic in
Evangelio sumptum videbitur, ubi principes sacerdotum
et Scribae sciscitanti Herodi sic respondisse

narratur: Et tu Bethleem, terra Juda, nequaquam
minima es in principibus Juda [(Matth. II)]
. Cum
enim hic dicat: parvula es, et illic scriptum sit, nequaquam
minima es, perspicue lyra dissonat, sed in
sensu clara consenantia est, ut cum propheta dicit, parvula es,
subaudias in oculis omnium hominum,
et cum Evangelium dicit, nequaquam minima es,
subintelligas apud Deum. Quod deinde subjungitur, propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens
pariet, et reliquiae fratrum ejus convertentur
ad filios Israel,
manifeste completum atque adhuc
complendum est. Nam quia tanti judicis Israel maxillam
percusserunt, qui secundum carnem de
Bethleem ex semine David egressus est, et cujus
egressus secundum divinitatem a diebus aeternitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.