PL 168, col. 489

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

praepostere et dicere maluit, Assyrius cum venerit,
quam dicere cum Assyrius venerit? Itaque secundum
utramque litteram exponendum est, et primum secundum
hanc litteraturam, et erit iste pax, Assyrius
cum venerit in terram nostram. Quando venerit diabolus,
ait beatus Heronymus, qui dicitur Assur, super
terram regionemque credentium, et eorum quos
puscet Dominus in fortitudine et in sublimitate nominis
Domini Dei sui, et calcaverit eos tribulationibus
variis, et domos animarum nostrarum, id est
corpora, quasi superbus ascenderit atque depresserit,
et tamen nos nihil separaverit a charitate Christi,
tunc Christi pax sive ipse Christus erit in nobis, et
dicetur de sancto, Nihil proficiet inimicus in eo [(Psal.
LXXXVIII)]
. Nunc, ut secundum aliam litterae structuram

dicamus, scilicet ita legendo, et erit iste pax
Assyriis, cum venerit in terram nostram, primo
sciendum quia quod dicitur, cum venerit in terram
nostram, et quando calcaverit in domibus nostris,
sive, ut rursus post pauca habemus, et cum calcaverit
in monte nostro, recte de ipso Domino intelligitur,
praesertim cum in exordio sermonis hic idem propheta
dixerit: Quia ecce Dominus egredietur de loco
suo, et descendet et decalcabit super excelsa terrae [(Mich. I)]
,
etc., usque ad id quod ait: Quae excelsa
Judae, nonne Jerusalem? [(Ibid.)]
Eritque hic sensus: Et erit iste,
videlicet Dominus magnificus usque ad
terminos terrae, pax Assyriis, id est cunctis gentibus,
quarum eo tempore potentissimi erant Assyrii, unde
et pro cunctis gentibus recte possunt hic accipi.
Erit,
inquam, iste pax Assyriis, id est, loquetur pacem
gentibus, evangelizabit pacem eis, qui prius
erant inimici, cum venerit in terram nostram, id
est, cum nos visitaverit, et cum calcaverit in domibus
nostris, subauditur, eo quod non cognovisti tempus
visitationis tuae [(Luc. XIX)]
, o supra dicta filia latronis.
Nam 214 idcirco calcabit in domibus nostris,
idcirco conculbabit templum et civitatem, ita ut non
remaneat lapis super lapidem. Nam quod Dominus
calcet et conculcet, testatur ipse dicens in alio propheta: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos
in ira mea
[(Isa. LXIII)]
. Vae ergo tibi, quae tibi Barabbam
latronem donare petisti! et proinde recte
diceris filia latronis, et cujus seditiones haereditate

possedisti; vae tibi, quia tu conculcaberis quae diceris
Israel, pax autem tua Assyriis, id est gentibus poenitentiam
agentibus, sicut significatum est, ubi ad
praedicationem Jonae Ninive civitas magna Assyriorum
poenitentiam egit [(Jon. V)] . Sequitur: Et suscitabimus
super eum septem pastores, et octo primates
homines, et pascent terram Assur in gladio, et terram
Nemroth in lanceis ejus, et liberabit ab Assur, cum
venerit in terram nostram, et cum calcaverit in monte
nostro. Quorum in persona supra dixerat, obsidionem
posuerunt super nos, eorumdem vox ista est, et
suscitabimus super eum septem pastores et octo primates
homines, vox scilicet prophetarum, sapientium
et Scribarum, quos ecce ego mitto ad vos, ait
ille judex Israel ad eos, qui maxillam ipsius percusserunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.