PL 168, col. 498

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sancti omnes hic manentem civitatem non habent,
sed futuram inquirunt [(Hebr. XIII)] . Perdam igitur,
ait, civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones,
non solum spirituales, verum etiam manufactas
et materiales, sine dubio subintelligendum, et omnes
civitatum atque munitionum seditiones atque cupiditates,
et universas, quas eisdem Cain mortalibus
intulit clades, et malas sollicitudines, quarum universitas
dicitur et est Babylon, cum qua, ut audimus
in Apocalypsi vocem de coelo dicentem: Fornicati
sunt reges terrae, et in deliciis vixerunt [(Apoc.
XVII)]
. Et de qua ibidem ita scriptum est: Et sustulit
unus angelus fortis lapidem molarem magnum, et misit
in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon
magna civitas illa, et ultra non invenietur (Apoc.

XVIII). Magna igitur requies sanctae Sion, id est Ecclesiae,
in perditione civitatum vel munitionum terrae
promittitur, qui videlicet cum perditione illarum,
perditio quoque consequenter subintelligitur rerum
omnium concupiscibilium, quae in civitatibus sunt
(quarum ex intuitu sancti cives regni Dei peregrinantes
in hoc mundo tentati et fatigati sunt), videlicet
auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritarum,
et byssi, et purpurae, et serici, et marmoris,
et cinnamomi, et amomi, et odoramentorum, et unguenti,
et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici,
et jumentorum, et ovium, et equorum, et redarum,
et mancipiorum, et caeterorum omnium de quibus
recte sapiens dicat: Vanitas vanitatum et omnia vanitas [(Eccle. I)]
,
quarum cupidi mercatores, nunc divites

facti, pauperibus insultant filiis tuis, o sancta Sion.
Sed tunc illis flentibus atque lugentibus et dicentibus: Vae, vae
[(Apoc. XVIII)]
, isti exsultabunt et libenter videbunt,
pariter perire suas quoque munitiones, et quas
hic pro necessitate habuerunt, non ut alios impugnarent,
sed ut impugnantibus aliis aliquod refrigerium
haberent. Et auferam, inquit, maleficia de
manu tua. Et hic subintelligendum est, ut amplius
mali quidquam non facias. Impossibile namque erit
ex die illa ut sancta electorum societas mali quidquam
faciat vel admittat, et erit firma et incorruptibilis
innocentia. Neque enim erit ultra serpenti antiquo
facultas sive licentia, ut sibilet quidquam, vel
mali aliquid alicui sanctorum suadeat, sicut fecit

quando mulieri suasit, ut vetitum comederet, et viro
suo porrigeret [(Gen. III)] , quo maleficio totum exinde
genus humanum venenatum est. Ut breviter dicam,
sic auferet Dominus de manu electorum suorum maleficia,
ut quibus dedit nunc malefacere nolle, tunc
det quod amplius et perfectius est, scilicet malefacere
non posse. Et divinationes non erunt in te. Divinatio
prophetia mendax est. Haec sine dubio feliciter
tunc deerit, quando praesentia vel plena cognitio Dei,
praesensque facies veritatis cunctos illustrabit, et nihil
incertum vel incognitum erit. Hanc perfectionem
in hac vita sancti non valent consequi, sed ex parte,
inquiunt, cognoscimus, et ex parte prophetamus. Cum
autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod
ex parte est. Videmus nunc per speculum in aenigmate,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.