PL 168, col. 503
Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
quia non justificabitur in conspectu tuo omnis
vivens [(Psal. CXLII)]
. Haec interlocuto propheta, protinus
non ipse propheta cui dictum esse videbatur, surge
et contende judicio, sed ipse Dominus in sua persona,
hoc modo judicio contendere incipit. Popule meus, quid
teci tibi, aut quid molestus fui? Responde mihi. Quia eluxi
te de terra Aegypti, de demo servientium liberavi te,
et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam.
Quis his loquitur judicio contendens, nisi Dominus?
Quis autem dixerat, surge et judicio contende, nisi Dominus?
Ergone et jubet et obedit una eademque persona,
ut unus idemque est, et ille qui dicit, et ille
cui dicitur? Haec idcirco subtiliter percunctamur
et quaerimus quia valde nobis optabile est, ut etiam
hic appareat, qui persaepe in Scripturis Deus Deo,
Dominus Domino, Pater Filio loquitur, et multa
sunt quae inter has personas dicta invenimus, quorum
dulcissimum atque clarissimum est illud, quod
David in spiritu audivit, nobisque retulit dicens: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis
[(Psal. CIX)]
.
Sit igitur persona Patris quae dicit: Surge,
contende judicio; sit persona Filii quae, dicto
obaudiens, judicio contendit et dicit: Popule meus,
quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde
mihi. Quid enim? Numquid quia de Virgine Maria
nondum natus erat, idcirco de judicio contendere
nesciebat? Imo et praedari et spolia detrahere jam
poterat. Hinc est enim quod de illo ad alium prophetam
dicitur: Voca nomen ejus, accelera spolia
detrahere, festina praedari [(Isa. VIII)]
. Quam ob causam?
Quia antequam,
inquit, sciat puer vocare patrem
suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci,
et spolia Samariae [(ibid.)]
quae videlicet Damascus
et Samaria tunc cunctis viribus Judam oppugnabant.
Quod est dicere: Idcirco voca nomen pueri, quem
supra vocandum esse praedixit Emmanuel [(Isa. VII)]
, accelera spolia detrahere, festina praedari,
qui priusquam
nascatur in mundo patremque habeat et matrem
patrem quidem optativum, videlicet Joseph, matrem,
autem naturalem, scilicet Mariam, liberat et hactenus
liberavit ab hostibus suis Judam et Hierusalem.
Mira acceleratio et inaudita festinatio. Nunquam
fuit aliquis ita festinus, ut quidpiam faceret antequam
nasceretur vel conciperetur, praeter istum solum
qui prius erat Deus, de Deo Patre genitus,
quam fieret homo ipse de muliere natus. Igitur sicut
vocari jussus est, accelera spolia detrahere, festina
praedari, ita et secundum praesentem causam vocari
poterat, accelera judicio, contendere festina
cum Israel dijudicari; quia videlicet in quo et toties
judicatus est ut traderet hostibus, et toties liberatus
est ab hostibus Israel, unum idemque est Verbum
Domini, unus idemque Filius Dei, verus Deus judicans
juste, antequam fieret homo judicandus injuste.
Nunc itaque judicio contendentis, quaestiones
et rationes audiamus. Popule meus, quid feci tibi,
aut quid molestus fui? Responde mihi. Hac percunctatione
praemissa, ne vacet populo molestias
referre quas passus est in eo quod toties tradidit