PL 168, col. 509

Commentaria in duodecim prophetas minores (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Ezechiae, nonus autem ejusdem Ozee, qui regnare
coeperat anno duodecimo Achaz. Nam ut illic infra
rursus scriptum est, post annos tres anno sexto Ezechiae,
id est nono anno Osee regis Israel, capta est
Samaria, et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios.
Igitur cum dicit: Et ego ergo coepi percutere
te perditione super peccatis tuis, statimque subjungit: Tu comedes et non saturaberis, et humiliatio tua in
medio tui; apprehendes et non salvabis, et quos salvaveris
in gladium dabo; tu seminabis et non metes,
tu calcabis olivam, et non ungeris oleo, et mustum et
non bibes vinum.
Cum, inquam, et illa de praeterito,
et ista de futuro tempore dicit, hoc datur intelligi,
quod inter utrumque ascensum Assyriorum iste prophetaverit
hunc sermonem, qui sic incipit: Popule

meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi,
et de primo quidem illorum ascensu dixerit Dominus, et ego coepi percutere te,
scilicet in eo quod hostibus
tributarius es factus; de secundo autem, tu comedes
et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui,
et caetera, videlicet quia et tu, Israel, captivus migrabis,
et rex tuus Ozee vinctus mittetur in carcerem.
Quod dicit, et humiliatio tua in medio tui, quae videlicet
humiliatio tam carcer Ozee regis quam
captivitas totius populi valet intelligi, talis dictio 223
est, qualis et illa, sanguis tuus super caput
tuum erit [(III Reg. II)]
, id est perditio tua de temetipso
erit, nec imputabitur alii rectius quam tibi,
dum recipis quod mereris, nec ignorare potes quin

justum sit. Quod deinde subjungit, apprehendes et
non salvabis, et quod salvaveris, in gladium dabo,
hoc improperare videtur Ozee regi, quod non potius
ad Deum conversus est, sed misit nuntios, ut jam
supra dictum est, ad regem Aegypti [(IV Reg. XVII)]
,
ut apprehenderet eum, quasi paxillum sive baculum
cui posset inniti. Hoc facto utique nec suos, nec semetipsum
salvabit, subauditur, a tributis regis Assyriorum
solvendis, imo quos ita salvare putavit,
eos Dominus in gladium dedit, quia maxime propter
hoc rex Assyriorum iratus ascendit, et cepit eos
non sine voluntate et judicio Domini. Dum tandem
dicit, tu seminabis, et non metes, tu calcabis olivam,
et non ungeris oleo; et mustum et non bibes vinum,
per singula dicta magnum illi facit tormentum, quorum

cor omnino rebus ejusmodi erat deditum.
Tanta cupiditate vel avaritia, quanta praecedentia
verba denotaverunt. Nam quanto quisque majore
laborat morbo avaritiae, tanto magis cruciatur audiendo
vel videndo quod ipse seminavit, ungi oleo,
et bibere vinum, quod ipse usque ad calcatorium
elaboravit, et in apothecam recondidit. Quod vero
per conjunctionem apponit, dicendo: Et custodisti
praecepta Amri, illi priori versiculo copulatur: Adhuc
ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura
minor irae plena. Fuit autem Amri pater Achab,
et hic Samariam aedificavit sicut scriptum est: Et
regnavit Amri super Israel duodecim annis. In Chersa
regnavit sex annis, emitque montem Samariae a Somer
quobus talentis argenti et aedificavit eam, et vocavit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.