PL 168, col. 964

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

« convivium, » quod celebrari sine culpa vix
potest, « per domos, » scilicet omnes per domos
suas, aequali dilectione nullam omittentes. « Faciebant, »
inquam, « convivium unusquisque » caeteris
fratribus suis « in die suo, » id est, in die septimanae
secundum ordinem aetatis sibi deputato. « Et
mittentes, » id est, inferiori sexui honorem impertientes
« vocabant tres sorores suas, » id est, charitate
indivisa, « ut comederent et biberent cum eis. »
Quod totum est laus paternae institutionis.
VERS 5.-- « Cumque in orbem, » id est, in circuitum,
« transissent dies convivii, » id est dies septem,
« mittebat Job, » scilicet curam gerens salutis eorum,
« et sanctificabat illos, » videlicet purgatione sacrificiorum;
hoc est quod sequitur: « Surgensque diluculo

offerebat holocausta per singulos, » scilicet
septem holocausta, filii quippe septem erant. Et nota
quia qui octavo die sacrificia dicitur offerre, plenus
Spiritu septiformis gratiae pro spe resurrectionis,
quae octava mundi aetate celebrabitur, Domino deservisse
perhibetur. « Offerebat, » inquam, « holocausta.
Dicebat enim: Ne forte, » id est, non affirmans,
sed pro sollicitudine dubitans, « ne forte peccaverint
filii mei et benedixerint, » id est, detraxerint
Domino, per antiphrasin, « in cordibus suis. »
Temere namque de altenis cordibus judicare non
debemus. Quod nota, quod perfectos esse in opere
et sermone docuerat, quibus de sola cogitatione
metuebat, dicendo « in cordibus suis. » -- « Sic, » id est,
tam sancte, tam sollicite, « faciebat Job cunctis

diebus, » id est perseveranter. Allegorice. « Vir nomine
Job, » quod interpratur dolens, scilicet Dominus
noster, qui « dolores nostros ipse portavit [(Isa.
LIII)] , » -- « erat, » imo est, id est, habitat per
fidem « in terra Hus, » id est, in corde populi, consiliatoris
regnat. Hus quippe consiliator interpretatur.
Et « sapientia » Dei, scilicet Christus, « habito,
inquit, in consilio, et eruditis intersum cogitationibus [(Prov. VIII)] .
» -- « Et ille vir erat simplex et rectus, »
id est mansuetus et justus, et timens Deum,
juxta quod scriptum est: « Et replebit eum Spiritus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.