PL 168, col. 966
Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
est in historico sensu. « Natique sunt ei, » videlicet
per conceptum bonae cogitationis, « septem filii, »
id est virtutes septem Spiritus sancti, « Spiritus sapientiae
et intellectus [(Isa. XI)] , » etc. Nam, licet hae
gratiae in solo Christo plenariae requieverint, tamen
eisdem quisque electus pro suo modulo participatur.
« Et tres filiae, » videlicet fides, spes, charitas,
quarum pulchritudine, quidquid viriliter agit perornatur
intrinsecus, et perfectionis summa, in septem
filiis, et tribus his filiabus quasi denarius numerus
impletur. « Et fuit, » scilicet in pascuis veritatis,
« possessio ejus, » id est cogitationes ejus,
« septem millia ovium, » id est innocuae cum perfecta
cordis munditia. « Nam in septem millibus, »
perfectio; in nomine « ovium, » munditia vel innocentia
signatur. « Et tria millia camelorum, » id
est item cogitationes sub cognitione Trinitatis sponte
se in appetitu humilitatis inclinantes. Camelus enim
portandis oneribus ultro dorsum praebet. Vel exemplo
Domini, de quo dictum est: « Culicem liquantes
et camelum glutientes [(Matth. XXIII)] . » Aut certe
qui habentes aliquid saeculi et aliquid Dei, non quidem
se penitus findunt ab omni terreno opere, sed
tamen ruminant, temporalia dispensando bene.
« Quingenta quoque juga boum, » id est virtutes
concordes sub jugo Christi, mentis duritiam exarantes,
« et quingentae asinae, » videlicet motus lascivientes
dominante restricti ratione. « Quingentae »
inquam, id est aeternae pacis, ut supradictum est,
requiem perfectam desiderantes. « Ac familia multa
nimis, » id est cogitationes innumerae, quae velut ancillulae,
absente domina ratione, loquaciter perstre
punt, opus negligunt, sed illa redeunte conticescunt,
propriumque opus repetunt. « Eratque, » imo est,
« vir ille, » id est talis, « magnus, » scilicet contemplatione
socius, « inter omnes Orientales, » id
est mentes excedens inter coelestes spiritus, Orientali,
id est divinae luci inhaerens, dicensque: « Nostra
autem conversatio in coelis est [(Philip. III)] . »
« Et filii ejus, » scilicet supradicti, eunt per domos
« et faciunt convivium, » id est virtutes singulae
juxta modum proprium mentem pascunt, « unusquisque
in die suo, » id est unaquaeque virtus in illuminatione
sua, « Et mittentes vocant tertio sorores
suas, » id est fidem, spem et charitatem, » ut comedant
et bibant cum eis, » id est gaudeant in omne opus bonum
cujusque virtutis. Et quia nonnunquam aliquantula
elatione ipsa bona nos opera polluunt, bene subjungitur:
« Cumque in orbem transissent dies convivii, »
id est ubi peractus est sensus vel effectus cujusque
virtutis, « mittebat Job et sanctificabat eos, »
quia videlicet omne quod actum est districta retractatione
vir sapiens studet emundare. « Consurgensque
diluculo, » id est humanitatis noctem deserens,
« diluculo, » inquam, id est in compunctionis
luce « holocaustum per singulos offert filios, »
id est pro unaquaque virtute devotae precis immolat
hostiam. « Dicit enim: Ne forte peccaverint filii
mei, et benedixerint Deo in cordibus suis, » id est