PL 168, col. 977

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

VERS. 6.-- « Noctem illam, » scilicet, quae ut
dictum est, diem se simulat, « tenebrosus turbo possideat, »
tunc scilicet quando « Deus noster manifeste
veniet, et in circuitu ejus tempestas valida [(Psal. XLIX)] .
» -- « Non computetur in diebus anni, »
id est cum electis hominibus vel angelis, qui quasi
dies sunt illius anni, id est et pleni et perfecti temporis,
imo infiniti saeculi, de quo Isaias in persona
Christi: « Ut praedicarem, inquit, annum placabilem
Domini [(Isa. LXI)] : » -- « nec numeretur in
mensibus, » id est cum multiplicatis Ecclesiis, vel cum
ordinibus angelicis: nam sicut mensis multiplicatis
diebus, sic singulae Ecclesiae de multis hominibus,
et singuli ordines angelorum de multis angelis perficiuntur.
VERS. 7.-- « Sit nox illa solitaria, » id est separetur
a supernae patriae frequentia, « nec laude digna, »
laude scilicet divinitatis, cujus appetitu
cecidit, quamque sibimet usurpare ausus est in
idolis.
VERS. 8.-- « Maledicant ei, » subaudi nocti, qui
tenebras ejus damnant omnes spiritus electi, « qui
maledicunt diei, » id est qui fictae ejusdem adversantur
claritati, nolentes superbiam ejus sequi,
« qui Leviathan, » quod interpretatur additamentum
eorum, videlicet quia primis hominibus bene conditis
divinitatem se addere spopondit, « Leviathan, »
inquam, nunc in puteo abyssi clausum, « suscitare, »
id est ad apertiora certamina in fine mundi revocare
« parati sunt. »
VERS. 9.-- « Obtenebrentur, » subaudi nunc interim,
« stellae, » id est hypocritae, « caligine, » id
est malitia « ejus, » videlicet ut tales foris appareant,
quales apud semetipsos intus latent. « Exspectet
lucem. » Hoc ad corpus ejus referendum
est, id est ad eosdem hypocritas, vel ad omnes qui
fidem, quam nomine tenus tenent, operibus destruunt.
« Exspectet, » inquam, corpus ejus « lucem. »
id est Christum, juxta illud: Tollatur impius ne
videat gloriam Domini, « nec ortum, » subaudi, videat,
« surgentis aurorae, » id est exordium in judicio
clarescentis Ecclesiae, quia in judicio quasi aurora,
in regno autem erit quasi dies plena. Quod
tamen in Judaea, quae de hoc eodem est corpore, et

dicitur Synagoga Satanae, jam impletum est in eo
quod lucem, id est Christum venturum exspectavit,
et praesentem videre noluit.
VERS. 10.-- « Quia non conclusit. » Ad ipsum
caput revertitur, causasque tantarum maledictionum
reddens, « quia non conclusit, » ait, id est
conclusa esse non permisit, « ostia ventris, » scilicet
paradisi, « qui portavit me, » id est concepit genus
humanum in plasmatione Adam et Evae. « Non
conclusit, » inquam, sed potius ut ad ejiciendum
hominem aperiretur, in corde ejusdem hominis
coelestia mandata dissolvit. « Nec abstulit mala ab
oculis meis, » id est irrogavit. Nam quasi auferret,
si quiesceret, et quasi clauderet, si ab irruptione
cessaret. Sic de latronibus loquimur, qui captis suis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.