PL 168, col. 979

Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

desideriis animae suae [(Psal. X)] . » Qui vero culpam
suam veraciter insequitur, designatur, cum subditur:
« Maledicant ei, id est poenitendo feriant eam,
subaudi culpam, illi « qui maledicunt diei, » id est
qui despicientes calcant mundana, lucem prosperitatis
videlicet, quia tales veri sunt poenitentes. « Qui
parati sunt suscitare Leviathan, » id est qui vera
conversione sua malitiam contra se diaboli invidentis
inflammant, videlicet ita ut quasi excitatus tentationum
jacula intorquendo confodere appetat cor
sibi repugnantis, quod dudum quieto jure possidebat.
Quod quia culpae ejusdem meritum exigit, ut quandiu
hic vivitur, nemo quamlibet sanctus ad plenam
contemplari queat lucem divinitatis, per concessionem
justitia subdit: « Obscurentur stellae caligine

ejus, » id est hi qui magnis virtutibus jam splendent,
invisa tamen claritate adhuc noctis ejusdem reliquias
patiantur. Quod haec eadem nox, id est ejusdem
culpae conscientia « exspectet, » id est desideret,
« lucem, » subaudi aeternam, et guandiu hic vivitur
« non videat, » videlicet sicuti est, « nec ortum surgentis
aurorae, » id est novam nativitatem resurrectionis
futurae. « Quia non conclusit, » id est aperuit,
sicut superius dictum est, « ostia ventris qui
portavit me, id est desideria concupiscentiae carnalis,
quae pervertit me, « et non abstulit mala, » scilicet
corruptionis, « ab oculis meis, » id est irrogavit
et experiri fecit. Hactenus in ipsam noctem, id est
diabolum peccati auctorem invectus est, nunc in
seipsum invehitur in persona generis humani, videlicet

quia verus poenitens, non sic accusare debet
deceptorem diabolum, ut excuset seipsum, cum scriptum
sit: « Justus in principio accusator est sui [(Prov. XVIII)] .
»
VERS. 11.-- « Quare, inquit, non in vulva mortuus
sum? » etc. Quia quatuor modis peccatum perpetratur
in corde, videlicet suggestione, delectatione,
consensu et defensione: quod item quatuor modis
consummatur in opere, scilicet quia prius culpa
latens agitur, postmodum impudenter aperitur, dehinc
in consuetudinem ducitur, ad extremum obstinatione
desperationis enutritur, ipsos eosdem modos
vel perfectus tali conquestione insequitur: « Quare
non in vulva, » id est in prima serpentis suggestione,

« mortuus sum, » id est quae me mors sequeretur
agnovi. « Egressus ex utero, » id est ab interiori suggestione
ad exteriorem delectationem « non statim
perii, » id est interius perire me non intellexi.
VERS. 12.-- « Cur exceptus genibus, » id est cur
delectationi adminiculatus est consensus? « Cur lactatus
uberibus? » id est cur excusatione blanditus
sum mihi dicendo: « Mulier quam dedisti mihi sociam,
ipsa dedit mihi, et comedi [(Gen. III)] . »
VERS. 13, 14.-- « Cur, » inquam, sic et sic feci?
« Nunc enim, » id est si enim non fecissem, « nunc
dormiens, » id est nullam contentionem carnis patiens
nullumque habens tumultuantis infirmitatis
certamen, « silerem et somno meo, » id est profunda
pace et securitate, « requiescerem, » videlicet sine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.