PL 168, col. 982
Commentarius in Job (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
contemplatione reficior. Nisi enim suspirem,
non comedo, juxta illud: « Fuerunt mihi lacrymae
meae panes [(Psal. XLI)] . » -- « Suspiro, » inquam,
« et tanquam inundantes aquae, » id est, multiplicibus
fluminibus intumescentes, « sic rugitus meus, »
videlicet dum occultam sententiam Dei trepido, pervenire
ad Deum confidens, sed ne non perveniam
metuens, praeterita deflens, et futura pertimescens.
VERS. 25.-- « Quia timor quem timebam, » scilicet
ne desererer, « evenit mihi, et quod verebar, »
scilicet ne potestatem irae tuae incurrerem, « accidit. »
Quam ob causam hoc accidit?
VERS. 26.-- « Nonne dissimulavi? » Id est, nonne
me potestate caeteros praeire conspiciens, quasi haec
nescirem, ita humiliter de me in corde meo sensi?
« Nonne silui, » subaudi ore? « Nonne quievi, » subaudi
in opere? Videlicet quia per haec tria, scilicet
in corde, in ore, in opere, animus effrenatur, cum
mundi hujus prosperitate sublevatur. « Et venit super
me indignatio, » subaudi cum sic bene egerim.
Unde quisque consideret quae peccantes supplicia
maneant, si etiam justos hic tam valida flagella castigant.
Amici beati Job in hoc, ut superius dictum
est, haereticorum speciem tenent, quod quaedam
valde recte sentiunt, sed inter haec ad perversa dilabuntur,
quae jam subtiliter pensanda sunt. Ubi duas
partes, videlicet accusationis et defensionis, in auditorio
totius Ecclesiae Christi compugnantes audis,
videlicet hinc amicis accusantibus, hinc beato Job
seipsum ab illorum accusationibus defendente. Idcirco
nunc locus admonet, ut utriusque partis intentiones
manifestius discernantur. Quid ergo intendunt
accusantes? Videlicet in conjecturali constitutione
causam ejus ponentes, multa pro argumentis
conferunt, quorum omnium haec summa est, ac si
hoc modo proponant. Palam ostendimus quod Deus
aequo judicio percusserit Job; ac deinde rationem
inferant, nam secundum quantitatem flagelli, quo
durius feritur quam homines caeteri, quantitas quoque
in eo est peccati, quo gravius quam caeteri homines
Deum offendit. Hanc intentionem depellere
vel infirmare nitens, ipse defensor suus beatus Job
multa econtra et ipse reddit, quorum haec summa
intentio est, ac si ipse hoc modo proponat: Intelligat
hoc universa quae ab initio usque ad finem saeculi
peregrinatur in hoc mundo, Ecclesia Dei, quod
non aequo juxta sensum vestrum, judicio Deus me
afflixerit; ac deinde rationem subjiciat. Nam non
secundum quantitatem flagelli, quo durius ferior
quam homines caeteri, quantitas quoque in me est
peccati, quo gravius offenderim Deum quam homines
caeteri. Et hanc rationem confirmat, ubi inter
caetera ait: « Non enim reprehendit me cor meum
in omni vita mea. » Sed jam intentione praemissa,
disputatio ipsa hoc modo intensa sic incipit:
CAP. IV,
VERS. 1, 2.-- « Respondens Eliphaz Themanites
dixit: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste
accipies. » Hoc quoque haereticorum est, ut
loqui molliter inchoent, et blanda proponendo aspera