PL 169, col. 19

De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Nimirum propter creaturam humanam, ad
instructionem creaturae humanae sancta Scriptura
condita est. Huic creaturae sine dubio una haec persona,
Filius Dei, triplici modo principium est. Duobus
modis tam angelicae quam humanae creaturae
principium est, videlicet quia et propter ipsum et
per ipsum omnia, sicut jam superius dictum est;
tertio modo, solius creaturae humanae, quia per
passionem salutis nostrae auctor consummatus est;
salutis, inquam, nostrae princeps et principium est.
Quod futurum non latebat Moysen, cum istam Scripturam
digito Dei praedoctus scribere inciperet.
Bene igitur et venerabiliter secundum rei veritatem
pro Ben, id est pro filio, Bresith, id est principium,
posuit, principium nuncupans Filium Dei. Propter

quem et per quem nos condidit, vidit, et salvandos
fore praevidit? Proinde considerandum quia, licet
Pater quoque principium sit, licet Pater et Filius et
Spiritus sanctus, sicut jam supradictum est, unum
principium sit, ex quo omnia, per quem omnia, in
quo omnia [(Rom. XI)] , nusquam tamen vel Pater, vel
Spiritus sanctus legitur ita manifeste principium
se nominasse, sicut Filius se nominavit, dicendo
Judaeis: « Ego sum principium, qui et loquor vobis [(Joan. VIII)] .
CAPUT VII.
De eo quod in Psalmo dicit Pater Filio: « Tecum
principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum
ex utero ante luciferum genui te. »
Et quidem in Psalmo Dominus Domino, Pater

Filio dicit: « Tecum principium in die virtutis tuae,
in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum
genui te [(Psal. CIX)] , » et hoc ita intelligitur, ut
dicat filio David, Domino David: Pater Deus, ego
principium tecum sum, tecum operor in die virtutis
tuae, in processu victoriae vel resurrectionis tuae,
quo videlicet die sancti splenduerunt depulsis tenebris,
et accepta remissione peccatorum: ego,
inquam, « principium, » id est Pater, qui « ex utero
ante luciferum, » id est, ante omnem creaturam,
« genui te. » Nam Lucifer qui cecidit, quia principium
esse voluit, fuerit quidem principium viarum
Dei, sed junior te exstitit [(Job XL)] . Verumtamen
expositio haec, qua Pater principium in hoc versiculo

intelligitur, scrupulosa est infirmis intellectibus,
quod experimento didicimus. Putant enim ex hoc
libere posse dici quod Pater sit principium Filii, et
ad eumdem sensum pertrahere nisi sunt illud quod
dicit Apostolus: « Caput autem Christi Deus [(I Cor.
XI)] . » Ut ergo scrupulum omnem amoveat, et illaeso
calle fides procedat, sciendum quia littera praescripti
versiculi nullam nobis necessitatem imponit, ut
Pater intelligatur nomine principii. Cum enim dicit [(Psal. CIX)] :
« Dixit Dominus Domino meo, » id
est Pater Filio, Deus Christo, « tecum principium, »
hoc recte intelligitur ac si dicat: Idcirco « sede a
dextris meis, » idcirco « dominare in medio inimicorum
tuorum, » quia Deus es, et non homo tantum
Verbum et non caro tantum. Denique hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.