PL 169, col. 204

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

doctrina. Et inde compulsus ab omnibus pene tunc
Asiae episcopis, et indicto omnibus jejunio, Dominum
precatus, ac sancti Spiritus gratia inebriatus, hoc
Evangelium scripsit, qui omnes haereticorum tenebras,
patefacta subito veritatis luce, dispulit. Textus vero
operis, quia videlicet, talis omnino est, qualem legitimi
postulat ordo testimonii. Nam ascito secum teste
alio, non minus idoneo, scilicet, Joanne Baptista, ut
sint testes duo. Non enim minus quam in ore duorum
testium stabit omne verbum [(Deut. XIX)] . Ascito ergo
Joanne, qui venit in testimonium, ut testimonium
perhiberet de lumine, dicta, tam illius quam sua,
frequenter appellat testimonium, dicens de semetipso
in fine omnium: Hic est discipulus, qui testimonium
perhibet de his, et scripsit haec, et scimus quia
verum est testimonium ejus [(Joan. XXI)] . Testis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.