PL 169, col. 211

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

lineamenta in ea quae formata est, anima,
quam clara, quam certa est ipsa Ratio divina? quae
non est formata, sed ipsa forma. Si ideo vivaciter
artis suae compos est umbra, nonne multo magis in
proposito vel opere suo, provida et constans est ipsa
Veritas? Plane incomparabiliter constantius atque
perfectius omnium, quae facienda erant, in hoc
Verbo vivebat ordo vel natura. Nec solum noverat
ab initio quae vel qualiter omnia conderet suoque
statu singula disponeret, sed etiam quaedam perdita,
qualiter suam gloriam recuperaret. Inde est, quod
suum certum servat omnis natura cursum, nihilque
sit sub sole novum [(Eccle. I)] . Quia videlicet semel
de immutabili voluntate posuit praeceptum, semel et
« simul omnia creavit, qui vivit in aeternum (Eccle.

XVIII). » Sic omnino insuperabilis manet altitudo
divini consilii, quod habuit super salutem generis
humani. Nec enim electos alios vocavit, justificavit
et magnificavit, quam quos ante saecula praescivit
et praedestinavit [(Rom. VIII)] ; neque tanquam praeventus
aut circumventus a diabolo, novum aliquid
excogitavit, quando hoc Verbum misit incarnari,
sed sic praefinitum est, sic omnino, quia pulchrum
et speciosum erat, ante Patrem complacitum est; ut
inter inimicitias adversantis diaboli, semper in melius
saluti nostrae prospiciens, usque ad summum
suae dispositionis beneficentia divina perveniret.
Quid ergo impotentiae vel temeritatis Deum arguis,
haeretica temeritas? Quod factum est, hic subdistingue,
ac deinde subinfer: « In ipso, » scilicet Verbo,

« vita erat. » Vel certe, ut jam secundum Scripturam
aliam loquar, quod factum est, spectabilis atque
deliciosus coram sapientiae suae Deo ludus erat. Sic
enim dicit ipsa, quae est hoc Dei Verbum, Sapientia:
« Dominus possedit me ab initio viarum, antequam
quidquam faceret a principio, et ab aeterno ordinata
sum. » Et post pauca: « Et delectabar, inquit, per
singulos dies ludens coram eo omni tempore, ludens
in orbe terrarum; et deliciae meae, esse cum
filiis hominum [(Prov. VIII)] . » Ludus iste ineffabilis
est divinae bonitatis jucunditas, qua jam Creator,
antequam quidquam faceret delectabatur in Verbo
suo, in sapientia sua. Magna sunt haec, alta sunt
haec. Et horum quidem sensuum majestas mortalium

oculos, velut claritas solis, reverberat. Attamen
eorumdem similitudo nonnullam, tanquam solis
imago, quae perspici possit in aqua, nostrae naturae
subrutilat, verbi gratia: Ecce musicus instrumenta
quaelibet ex arte componit; certisque ac sibimet
cognitis dimensa numeris, vocum intervalla discriminans,
flatu vel pulsu, concitatum sonum inanimatae
rei, rationem sibi insitam imitari compellit.
Quid ergo? nonne antequam instrumenta componeret,
aderat ludens in mente et voce ejus musica?
ludens in diversitate vel distinctione modorum; et
deliciae ejus multorum suavitate cantuum? Una
fuerat, una nihilominus et nunc est musica, nihilque
crescit aut se multiplicat, quamlibet multas
ad canendum voluptas cantoris comportet citharas.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.