PL 169, col. 216

Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de
lumine, ut omnes crederent per illum. » Hic, inquit,
tam magnus, tam exspectabilis [spectabilis], ad hoc
venit, ad hoc factus vel natus est, ad hoc positus in
sublimi, ut ab omnibus visus, a cunctis auditus,
testimonium perhiberet de lumine, videlicet adversus
tenebras, quae, ut supra dictum est, lucentem in
semetipsis lucem noluerunt comprehendere, dicentes:
« Nonne hic est filius fabri [(Matth. XIII; Luc.
IV)] . » « Quomodo ergo nunc dicit: Quia de coelo
descendi? » [(Joan. VI; Marc. VI.)] Adversus eos iste
testimonium perhibere venit, quod is ipse esset Lux
hominum, quod esset unigenitus Dei Filius, » per
quem omnia facta sunt. » Et quidem prophetae omnes
de hoc eodem lumine testimonium perhibuerunt.

Sed differt atque praecellit hujus testimonium in eo
maxime, quod illi venturum esse testati sunt: hic,
jam advenisse testificans, digito quoque (ne de persona
ejus dubitaretur) praesentem ostendit, dicens:
« Ecce Agnus Dei: Hic erat quem dixi [(Joan. I)] . »
Quo autem indigebat Lux hominum vel quod sibi
prospiciebat emolumentum, ut in conventiculis nostris
tantopere sibi provideret tam magni praeconii
testimonium? « Ut omnes, inquit, crederent per
eum [(ibid.)] . » Subaudi, quod ipse, et non alius, ipse
idem Jesus Mariae filius et Joseph (ut putabatur)
esset a principio Dei Verbum, Verbum Deus, Lumen
aeternum. Haec ergo erat intentio charitatis ejus,
quae non quaerebat ea quae sua, sed quae nostra sunt [(II Cor. XIII)] .
Hoc lux illa intendebat, ut omnes

crederemus, credendo accederemus ad eum et illuminaremur.
Gratulamur et gratias agimus, pro tam
benigna Divinitatis benevolentia. Non autem quod
parum luceret lux ipsa, idcirco testimoniis indigebat;
imo non lucis ipsius, sed oculorum culpa erat, quod
per semetipsum agnosci non poterat. Lippientes
enim imo et pene caecati erant oculi hominum ex
pulvere terrenae cupiditatis; et idcirco lux vera
quanto magis lucebat, tanto gravius illos offendebat.
Ejus ergo impatientes sese averterant, et quasi
dorsum ad solis ortum dederant. Joannem autem
velut montem, Solis ejusdem radiis illustratum, tolerabilius
aspiciebant. Hic placebat eis mons magnus
decoro lumine vestitus, et in tantum delectabat eos,

ut putarent, quod ipse esset Christus. Contra quam
illorum opinionem mox subditur: « Non erat ille
lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. »
Cur enim lux esse denegatur, nisi quia lux idem
Christus esse putabatur? Sed « non erat lux. » Non,
inquit, erat lux vera, non erat lux illuminans, non
erat ipsa lucis substantia. Erat autem talis lux,
qualis et apostoli, quibus dictum est: « Vos estis
lux mundi [(Matth. V)] . » lux scilicet aliunde suscepta,
lux non essentiali bono, sed accidentali dono. Sed
Christus qualis lux erat?
« Erat, inquit, lux vera. » Lux erat vera, id est
ejus lucis, qua lucebat et Joannes, efficiens causa.
Nam sequitur: « Quae illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum. » Illuminat, inquit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.