PL 169, col. 228
Commentaria in Joannem (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum
Christum facta est. » Et si quaeras, in quo gratia et
veritas Jesu magis prosit, quam lex Moysi, protinus
subdit: « Deum nemo vidit unquam. » Ecce imperfectio
legis, quia videlicet nemo unquam per illam
ad visionem Dei rediit, quam in peccato Adae totum
genus humanum perdidit: moxque sequitur: « Unigenitus,
qui est in sinu patris, ipse enarravit. » Ecce
perfectio gratiae et veritatis: 100 Deum enim Filius
enarravit, utpote plenus, sicut jam dictum est,
gratiae et veritatis; quia per suum sanguinem aditum
aperiendo, Deum hominibus manifestavit. Igitur,
in eo quod dictum est: « et gratiam pro gratia; »
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per
Jesum Christum facta est. Sensus hic rite procedit,
secundum intentionem Joannis clamantis et testimonium
de Christo perhibentis. Quia videlicet multum
ad cognoscendam ejus plenitudinem proficit scire
quod acceperit ab illo populus ejus primo gratiam,
id est, legis et prophetarum scientiam, per quam
haberet veri Dei notitiam, gratis sibi datam; ac
deinde gratiam pro eadem gratia, id est, veritatem
pro figura; rem pro umbra; spiritum pro littera.
Sic enim gratia et veritas per Jesum Christum
facta est, gratia videlicet, quia cum essemus inimici,
cum essent, inquam, ipsi quoque Judaei, sicut Apostolus
testatur, « natura filii irae sicut et caeteri [(Ephes. II)] ,
» reconciliati sumus Deo, per mortem
Filii sui, scilicet ejusdem Jesu Christi. Nullo modo
namque melius hic accipimus gratiam, quam ut intelligamus,
nostram cum Deo reconciliationem per
Christum factam. Haec autem gratia vel reconciliatio
in legis caeremoniis, verbi causa, in immolatione
paschalis Agni (Exod, XII), caeterisque ejusmodi praefigurabatur
tantum, non etiam conferebatur; quia
videlicet quamvis justi vel sancti patres omnes,
ubi dormierant, apud inferos, licet in magna
securitate et beata spe detinebantur. Neque per
ullam legis illius justitiam paries inimicitiarum
solvi poterat; quo ad videndam gloriam Dei, ob
culpam paternae praevaricationis, impediebantur.
Unde et subditum est: « Deum nemo vidit unquam. »
In passione vero Christi paries ille solutus est; quia
peccati chirographum cruore ejus deletum est [(Colos. II)] .
Qui et veniens, inquit Apostolus, evangelizavit
pacem his qui longe, et his qui prope erant [(Ephes. II)] ,
id est Judaeis, qui per priorem legis gratiam
propinqui; et Gentibus, qui per veritatis ignorantiam,
ab eo fuerant nimium longinqui. Unde
postquam dixit: « Deum nemo vidit unquam, » protinus
adjecit: « Unigenitus, qui est in sinu Patris,
ipse enarravit. » -- « Qui est in sinu Patris. » O
quanta celsitudine, quanto decore Patrem rursus
contingit, Filium testificans, praesens columna veritatis.
Dixit supra: « Quia prior me erat. » Nunc de
eodem repetens: « Qui est in sinu Patris, » inquit.
Haec ita omnino dicta sunt ac si dixisset: Quomodo
de suo dixit evangelista: « In principio erat, et
apud Deum erat. » Non satiatur oculus visu, et auris