PL 169, col. 25
De glorificatione Trinitatis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Deo omnis electa rationalis creatura, tam angelica
quam humana.
CAPUT XIII.
De processione Spiritus sancti, cujus videlicet processionis
illud erat initium, quod ferebatur super
aquas, et quousque in opere suo processerit hic Spiritus
Dei.
Jam supra mentio incidit de eo quod hunc Spiritum
Dei sancta Ecclesia procedentem appellari consuevit
appellatione solemni, auctore ipso Filio Dei,
qui primus hoc verbo usus est, ubi dixit: « Cum
venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre,
Spiritum veritatis, qui a Patre procedit [(Joan. XV)] . »
Unde sumptam putas verbi sive vocabuli hujus auctoritatem,
nisi ex hoc eodem capite libri, quia sic
dictum est: « Et Spiritus Dei ferebatur super aquas? »
Quidnam ferri super aquas, nisi jam procedere
erat? Cuncta quae locutus est homo factus, et inter
homines ambulans, et docens Filius Dei, nimirum
auctoritatem habent de sanctis Scripturis, et in
suas aspiciebat etiam cum nova putaretur loqui,
juxta quod de semetipso dilecta in Canticis jamdudum
dicebat: « Oculi ejus sicut columbae super
rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident
juxta fluenta plenissima [(Cant. V.)] » Itaque sicut certum
habemus, quia dicendo: « Ego principium qui
et loquor vobis [(Joan. VIII)] , » respiciebat, sicut superius
memoratum est, ad istud caput libri, quo
dictum est: « In principio creavit Deus coelum et
terram, » ita et ubi Spiritum sanctum procedentem
dixit, non dubitemus eum respexisse istud quoque,
quia scriptum erat: « Et Spiritus Dei ferebatur super
aquas. » Magna res est processio Spiritus sancti,
cujus videlicet processionis illud initium erat quod
ferebatur super aquas. Levemus oculos nostros, oculos
hominis interioris, oculos fidei diligentis et intellectu
quaerentis, et videamus quousque in opere
suo processerit hic Spiritus Dei, et tunc aliquantisper 12
perpendere poterimus dignitatem, sive pondus
dicti hujuscemodi spiritus « veritatis, qui a Patre
procedit. » Certe cum procedere inciperet, quando
ferebatur super aquas, terra de nihilo facta « inanis
erat et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi [(Gen. I)] .
» Nunc autem qualis est terra et quid in
ea factum est ex Omnipotentia procedentis? Parum
est attendere quod in primis facta est lux intellectualis.
Deinde firmamentum in medio aquarum
dividens aquas ab aquis, deinde ex arida, quam
appellavit terram, productio omnis herbae virentis,
et omnis ligni fructum facientis, et semen suum in
semetipso habentis. Deinde omnis ornatus firmamenti
sive coeli, sole et luna ac stellis miro ordine
dispositis. Deinde omnis creatura quae in aquis natat,
quae super terram in aere volitat, quae per terram
sive quadrupes, sive bipes ambulat, aut sine
pedibus reptat, ad summum quaecunque Deo dicente
facta, Deo mandante sunt creata, quorum novissimum
atque pulcherrimum est creatura humana, et
de quibus omnibus scriptum, est quia « vidit Deus