PL 169, col. 833
Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum,
et oleum, et argentum multiplicavi et aurum, quae
fecerunt Baal [(Ose. II)] . » Plus est quod nunc fecit,
quia videlicet favens adulteris, te crucifixit. Nos
nihil terrenum a te quaerimus, praeter quod ante
Evangelium tuum habuimus, tantummodo invocetur
nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum,
ut ultra non vocetur super nos nomen daemoniorum.
Igitur « Joannes septem Ecclesiis, quae sunt in
Asia, » idem nobis sit ac si dixisset: Joannes omnibus
Ecclesiis, quae sunt in mundo. Sic inchoans, patenter
scripturam illam Sapientis veridicam sibi
efficit, quae de homine timente Dominum praeclara
promissione sic loquitur: « In medio Ecclesiae aperiet
os ejus, et implebit eum Dominus spiritu sapientiae
et intellectus [(Eccli. XV)] . » Nam ecce in medio
septem Ecclesiarum, quae omnes, ut jam dictum
est, una Ecclesia sunt, aperuit os ejus Dominus, et
sic loquitur, ut sermo ejus omnium Ecclesiarum
dignus sit auditu. Habet enim caput narratio ejus,
fidem quippe catholicam, quae vel cujus confessio
omnis sanae doctrinae caput est.
Hic in capite confitetur ab hoc loco usque ad id
quod postmodum dicit: « Ego sum α et ω principium
et finis, dicit Dominus Deus, qui erat, et qui
est, et qui venturus est omnipotens. » Primo confitetur
eum, qui erat, et qui est, et qui venturus est;
deinde septem spiritus ejus; deinde testem fidelem
Christum Jesum, offerens illi aurum, thus et myrrham.
Offert myrrham, ut homini quondam mortali,
dicendo, qui est primogenitus mortuorum. Offert
aurum, ut regi, dicendo, qui est princeps regum,
et ipsi gloria et imperium. Offert et thus, dicendo
tandem in persona vel de persona ejus: « Ego
sum α et ω principium et finis, dicit Dominus Deus, »
et caetera. Quanti autem sit pretii confessio taliter
effusa, nullus apprehendere sufficit. Non enim sic
dixit, ut vulgo, sive in publica Ecclesia dici consuevit,
credo in eum qui est, et qui erat, et qui
venturus est, et in septem spiritus ejus, et in Jesum
Christum testem fidelem, quomodo in symbolo quotidiano
confitemur non quidem verbis eisdem, sive
syllabis, sed eodem sensu, et modo enuntiationis.
Simul una eademque ratione et fidem confitetur, et
fidem fideique fructum suis auditoribus imprecatur.
Cumque utrumque agat, unum tamen, scilicet solam
gratiae et pacis imprecationem agere videtur, nisi
vigilanter attendas. Quomodo aurum in igne liquefactum,
quomodo thus vel myrrha carbonibus injecta,
formam priorem deserit; sic ista confessio
fidei, magno fraternae charitatis incendio conflagrata,
vix potest agnosci quod fidei confessio sit, eo
quod illam pene totam orationis imprecatoriae vis in se
converterit. Sed jam verba ipsa seriatim perscrutemur.
« Gratia, inquit, vobis et pax ab eo qui erat, et
qui est, et qui venturus est. » Usitata valde, more
apostolorum, Christi salutatio est, gratia et pax, et
praecipue more Pauli, quem vas electionis suae; ipsa
gratia diffusa in labiis ejusdem Christi nominavit,