PL 169, col. 840

Commentaria in Apocalypsim (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

animum intendit. Generi, inquam, ejus, id est universis
animabus quae cum illa carne sua per unicam fidem
unum sunt genus, una Ecclesia, unum corpus.
Ventum est ad judicium, de quo et dicebat: « Nunc
judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi
ejicietur foras [(Joan. XII)] . » Ostendit in aequitate
judicii liberam se habere a culpa praevaricationis
Adae naturam hominis. « Venit enim, inquit, princeps
mundi hujus, et in me non habet quidquam. »
Ostendit, inquam, etiam in hoc obediens quod Hierosolymam,
ubi quaerebatur occidendus advenit.
Mandaverat enim Deus in lege sic: « Tribus vicibus
per singulos annos festa mihi celebrabitis. Solemnitatem
azymorum custodies, et solemnitatem messis
primitivorum, solemnitatem quoque in exitu anni,

quando congregaveris universas fruges tuas de agro.
Ter in anno apparebit omne mascnlinum tuum coram
Domino Deo tuo [(Exod. XXIV; Deut. XVI)] . »
Cum itaque, secundum legis mandatum venisset Hierosolymam,
irruit in eum temerarius jam dictus
princeps mundi hujus, et in eum qui mortis causam,
id est peccatum, non habebat, poenam mortis exegit,
oblitus prae fatuitate juris illius tenorem, quo sibi
arrogabat propter peccatum unius hominis, omnes
homines possidere. Si enim, propter unius delictum,
peccatores constituti sunt multi, cur non propter
unius justitiam justi constituentur multi? Diligens
itaque nos, mortuus est propter nos, et « lavit nos
a peccatis nostris in sanguine suo. » Quomodo?

« Unus ex militibus lancea latus ejus aperuit, et
continuo exivit sanguis et aqua [(Joan. XIX)] . » Illo
sanguine nos redemit, illa aqua nos a peccatis nostris
lavit. Nos, inquit, semetipsum eis qui peccaverunt
connumerans dilectus apostolus Jesu Christi. Ne
putes eum facere distinctionem ullam Judaei et Graeci [(Rom. X)] .
Sed et alius quidam ex illis hominibus
Israelitici generis ait: « Eramus enim et nos aliquando
natura filii irae, sicut et caeteri [(Ephes. II)] . »
itemque alius notae sanctitatis ex illo genere: « Sicut
pannus, inquit, menstruatae, omnes justitiae nostrae [(Isa. LXIV)] .
» -- « Lavit ergo nos, » id est, omnem
Ecclesiam, « a peccatis nostris. » Eo usque
dilexit nos. Non quales eramus, dilexit nos, sed diligendo
ut alii essemus, illo sanguine, et illa aqua lavando

regeneravit nos. Ita concorporalem carnis suae
quam assumpserat, « diligendo effecit Ecclesiam, ita
tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanctificaret,
mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet
sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem
maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed
ut sit sancta et immaculata [(Ephes. V)] . » Non solum
lavit eos qui jam erant credentes vel fuerant,
sed omnes qui futuri erant. Non quidem actu jam
tunc, sed potestate lavit eos qui futuri erant.
Neque enim jam lavari poterant, qui nondum nati
erant, vel qui nondum crediderant. Potestatem dedit
eis lavari, potestatem dedit eis filios Dei fieri per
lavacrum regenerationis. Dixit enim discipulis suis,
postquam resurrexit a mortuis; « Euntes, docete

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.