PL 17, col. 1000

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

facto superius sit probatum, tamen etiam
Hieremiae prophetae super eo accipe testimonium;
ut ex testimoniis plenius tibi probetur exemplum. Sermo,
inquit, qui factus est a Domino ad Hieremiam,
dicens: Exsurge, et descende in domum figuli, et ibi
audies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce
ipse opus faciebat super lapides, et cecidit vas quod
ipse faciebat in manibus suis; et iterum fecit illud vas
aliud, sicut placuit coram ipso facere. Et factus est
sermo Domini ad me, dicens: Sicut figulus iste non
potero vos facere, domus Israel? Ecce sicut lutum figuli
vos estis in manibus meis: et tantum si loquar super
gentem aut super regnum; ut tollam eos, et ut
perdam eos. Etsi conversa fuerit gens illa a malis suis
cogitationibus, poenitentiam agam pro malis, quae cogitabam

ut facerem eis, et non faciam. Et tamen si locutus
fuero super regnum aut gentem, ut reaedificetur et
circumplantetur; et fecerit iniqua in conspectu meo,
ut non exaudiat vocem meam: poenitentiam agam pro
bonis, quae locutus sum ut facerem eis, et non faciam.
Et nunc dic ad viros Juda, et inhabitantes Hierusalem:
Ecce ego fingo mala super vos, et cogito super vos
cogitationem. Convertatur unusquisque a via sua maligna,
meliores facite cogitationes vestras [(Jerem.
XXIII, 1 et seq.)]
. Suadet ergo figulus noster a viis
pessimis et cogitationibus nos malignis averti, ut
conversio poenitentiae in aliud vas possit fracturas
nostras vitiaque plasmare. Et vult operis sui substantiam
non perire in poenitentiam; ne sententia
reum teneat, quem confessio excusat. Huic consonat

Sapientia Salomonis: Sed misereris, inquit, Domine,
omnium, quia omnia potes, et negligis peccata hominum,
propter poenitentiam; subest enim tibi cum voles
posse, et cum sis omnium Dominus, omnibus te parcere
facis [(Sap. XI, 24)]
. Convertamur ergo et confiteamur
Domino, cum in hoc saeculi degimus commeatu,
et judici nostro poenitentiae viaticum praeparemus.
Non sint temporis nostri otiosa curricula, nec nos
nati ad peccandum, sed ad bene agendum convivamus.
Aut si peccato fuerimus obnoxii, quoniam
deesse non potest in hoc mundi theatro quin peccemus,
reminiscamur nostri, ut evadere gehennae praecipitium
cupiamus. Poeniteamus ergo ex fide, oremus
ex corde, ploremus ex viscere. Et sicut Propheta
dicit: Adoremus et procidamus et ploremus ante

Dominum, qui fecit nos; quia qui serunt in lacrymis,
in gaudio metent [(Psal. XCIV, 6)]
. Felix, heu nimium felix
officium lacrymarum, quo futuro tempore colliguntur
praemia! et beatum seminis incrementum, quod
in fletu profunditur, ut in laetitia metatur! Scriptum
est enim: Felix homo, qui agnoscit ululatum suum.
Levemus oculos nostros ad montes, unde veniet
auxilium nobis; quia sicut oculi servorum in manibus
dominorum suorum, et sicut oculi ancillae ad manus
dominae suae: sic et oculi nostri ad Dominum Deum
nostrum, usque dum misereatur nobis [(Psal. CXXII, 3)]
.
CAPUT XXVIII.--
Neque ita conversionis nostrae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.