PL 17, col. 1074

De vitiorum virtutumque conflictu (Auctor incertus), J. P. Migne · De vocatione gentium (Auctor incertus), J. P. Migne

sunt quae colunt peregrini, qualia sunt ea quae possident
filii? Si mortales et miseri in vita hac taliter
sunt ditati: immortales et beati qualiter sunt in alia
remunerandi? Quapropter amor praesentis saeculi,
in quo nullus ita nascitur ut non moriatur, protinus
recedit, ut amor futuri, in quo sic omnes vivificantur,
ut deinceps non moriantur, succedit: ubi nulla
adversitas turbat, nulla necessitas angustat, nulla
molestia inquietat, sed perennis laetitia regnat. Sed
quaeres quid ibi sit, ubi tanta et talis beatitudo persistit.
Aliter dicere nemo potest, nisi quia quidquid
boni est, ibi est: et quidquid mali est, nusquam
ibi est. Quod, inquis, bonum illud est? Quid me
interrogas? A Propheta et Apostolo explicatum est:
Oculus, inquiunt, non vidit, nec auris audivit,

nec in cor hominis ascenderunt quae praeparavit
Deus iis qui diligunt illum [(Isaiae. LXIV; I Cor. II)] .
Ad hanc felicitatem multis saeculi divitiis constipatus
David anhelabat, cum diceret: Quid enim
mihi est in coelo: et a te quid volui super terram [(Psal. LXXII)] .
Multis et regalibus, dapibus et
voluptatibus aliis abundabat, et nihilominus clamabat:
Satiabor cum apparuerit mihi gloria tua [(Psal.
XVI)] , et rursum: Sitivit anima mea ad Deum fortem
vivum, quando veniam et apparebo ante faciem
Dei [(Psal. XLI)] ? rursumque: Hei mihi quia incolatus
meus prolongatus est [(Psal. CXIX)] . Hinc et
Paulus apostolus: Desiderium, inquit, habens dissolvi,
et cum Christo esse multo melius [(Philip. I)] .
His itaque decursis, quamquam multa praetermiserim,

tamen, ut mihi videtur, hostis nostri fortia
castra, quibus pie viventes in Christo non desinit
impugnare, quam breviter demonstravi. Ecce, frater
charissime, inter caeteras meas occupationes
hunc tibi sermonem nocturnis horis, inculta licet
venustate, dictavi atque conscripsi: quem quia epistolarum
excedere modum cognovi, libellum potius
de vitiorum virtutumque conflictu nuncupare malui:
in quo si aedificationis aliquid repereris, et aliis
ipsum legendum tradere curabis.

Cumque hoc secundum voluntates hominum fieri
videatur, gratia videtur excludi [(Rom. XI)] : quae si
meritis redditur, constat eam non donum esse, sed
debitum. Unde iterum quaeritur, cur hoc donum,
sine quo nemo salvus est, ab eo qui omnes salvari
vult, non omnibus conferatur. Atque ita contrariarum
disputationum nullus terminus reperitur,
dum non discernitur quid manifestum, quid sit occultum [(I Tim. II)] .
De hac igitur compugnantia opinionum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.