PL 17, col. 193
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
deridet velut stulta, ea se omnia in Corinthiis reprehendere
ostendat. Corpus enim ipsum memorat, ut ex
eo membrorum ejus ratio dignoscatur: Corinthiis tamen
manifesta erant; quia causas in quibus arguebantur,
non ignorabant.
[(Vers. 3.)] Et ego in infirmitate, et timore, et tremore
multo fui apud vos. Christum enim in stultitia humanae
sapientiae praedicans, odium sibi et persecutiones
provocabat, quasi rem vanam annuntians, et inimicam
Judaeis atque gentibus.
[(Vers. 4.)] Et sermo meus, et praedicatio mea non in
persuasione humanae sapientiae. Ostendit non se ut
hominum favorem acquireret, humanae sapientiae
placuisse, neque verborum arti studuisse, sed fidem
auctori exhibuisse, qui doctrinam suam non ornatu
traditionis humanae acceptabilem voluit esse verborum
strepitu, sed ipsis rebus; quia res ante verba
sunt.
Sed in ostensione spiritus et virtutis Dei. Quia ut
verbis quae infirma juxta virtutem sunt, res fatuae
comptae prudentes videntur; Deus praedicationem
suam non testimonio verborum voluit commendari, sed
virtutis; ut verbi stultitia indicata, factis se sapientiam
demonstraret spiritali ratione fundata.
[(Vers. 5, 6.)] Ut fides vestra non sit in sapientia hominum,
sed in virtute 118 Dei; sapientiam autem loquimur
inter perfectos; hoc est, inter eos qui crucem
Christi virtutis testimonio sapientiam fatentur. Hi
enim sapientes et perfecti sunt, qui fidem non magis
verbis habent, quam rebus.
Sapientiam autem non hujus saeculi. Recte ait, sapientiam
non hujus saeculi, sed futuri, in quo veritas
Dei negantibus apparebit; hoc enim saeculum rationem
hanc non capit infirmitate cogitationis terrenae.
Neque principum hujus saeculi, qui destruuntur.
Manifestum est non esse sapientiam hanc principum
hujus mundi, quia destruuntur ab illa. Christianitas
enim errores, quos hi inseruerunt, excidit, id est,
idololatriam, avaritiam et caetera vitia, sicut dicit
Joannes apostolus [(I Joan. III, 8)] . Propter hoc venit
Filius Dei, ut solveret opera diaboli.
[(Vers. 7.)] Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio,
quae abscondita est. Occultum sensum manifestare se
missum testatur, quem neque principes, neque potestates
scirent, neque mundus audierat; ac per hoc
stultum putari, quia incognitum est: esse autem
rationale et salutare teste virtute, cui omnis intentio
cedit ratiocinationis humanae. Abscondita est
ergo Dei sapientia, dum non in verbis, sed in virtute
est; non humana ratione possibilis, sed spiritus efficacia
credibilis.
Quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam
nostram. Usque adeo vera sapientia, et cum Deo