PL 17, col. 197

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

magis stultum deberet habere, et illud prudens,
quod quia Dei factum dicitur, non potest comprehendi.
Et non potest scire; quoniam spiritaliter judicatur.
Humanam traditionem sequentes, dum unius Dei fidem
abnegant, spiritualiter factum est, quod ratione
carnis inflati putant fieri non posse: et sic reprobi
annotati, spiritaliter condemnati sunt.
[(Vers. 15.)] Spiritalis vero dijudicat omnia, et ipse
a nemine judicatur. Quoniam vera ratio spiritualium
est, id est, credentium; hoc enim quis nuncupatur,
quod credit: ideo ipsi omnia judicant. Ipsorum enim
exemplo infidelitas dijudicabitur: ipsi autem a nemine
judicabuntur. Quis enim condemnet vera dicentem?
Cum enim constet omnes inimicos fidei falsa

tenere pro veris, accusatio illorum in irritum jam
deducta est, veri judicio condemnata; quia qui non
crediderit, inquit Dominus, jam judicatus est [(Joan.
III, 18)] .
[(Vers. 16.)] Quis enim cognovit sensum Domini?
quis instruxit eum [(Esai. XL, 13)]
? Sensus Dei est,
quod haec spiritaliter jussit fieri, per quae mundi sapientia
stulta probaretur, negans posse fieri quod
factum est. Quem sensum nullus est, qui cognoverit,
et displiceat illi, ut emendet consilium Dei; quia qui
cognovit, laudat potentiam Dei, quem qui omnia negat
posse, nec mundum credit fecisse. Quid enim
magnum est, ut de se credatur generasse, qui non
ambigitur cuncta ex nihilo fecisse? quippe cum dicat
Salvator: Apud Deum autem omnia possibilia sunt
[(Matth. XIX, 26)] .
Nos autem sensum Domini habemus. Hoc dicit,
quia credentes participes sumus ejusdem divinae
sententiae.
CAPUT III.
[(Vers. 1.)] Et ego, fratres, non potui vobis loqui
quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Nunc his loquitur,
qui propterea quod saeculi adhuc voluptatibus
serviebant, carnales erant. Quamvis jam baptizati
essent, et Spiritum sanctum accepissent; tamen
quia post baptismum statim ad veterem hominem
fuerant reversi, cui abrenuntiaverant, dicuntur carnales.
Spiritus enim sanctus tunc permanet in eo,
cui se infuderat, si permaneat in proposito regenerationis:

si quominus, abscedit; ita tamen ut si se
reformaverit homo, redeat ad illum. Semper enim
paratus ad bonum est, diligens poenitentiam.
Quasi parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non
escam. Quamvis renati essent in Christo, tamen non
fuit dignum tradi spiritualia; accepta enim fide, quae
est velut semen spiritale, nullum fructum Deo dignum
fecerunt, ut perfectionis verba mererentur addiscere:
sed quasi parvuli imperfectionis sensibus studebant.
Apostolus autem vir divinus, et medicus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.