PL 17, col. 201

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

dicit habitare in nobis, Deum significat intelligendum
Spiritum sanctum.
[(Vers. 17.)] Si quis templum Dei violaverit, disperdet
eum Deus, templum enim Dei sanctum est, quod
estis vos. Haec idcirco praemisit, ut illos compungat,
qui turpiter viventes, corpora sua violando corruperant;
maxime illum qui uxorem patris habebat;
ut ante esset reus, quam causa illius in medium
prorumperet. Denique simili, immo eodem modo, cum
causam illius judicat, loquitur dicens: An nescitis
quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, qui
in vobis est, quem habetis a Deo [(I Cor. VI, 19)]
.
Superius templum Dei dixit; hoc autem loco templum
Spiritus sancti. Quis hic dubitet, quia Spiritum
sanctum Deum significavit?

[(Vers. 18.)] Nemo se seducat: id est, nemo proprio,
vel humano consilio putet se sibi prodesse. Ad
superiorem sensum redit: Si quis videtur sapiens
esse inter vos in hoc saeculo stultus fiat, ut sit sapiens.
Hoc dicit, quia si quis intelligit salutem promissam,
et mysterium incarnationis Domini nostri Jesu
Christi, stultus fiat, id est, sapientiam mundi fugiat,
ut stultus ab ea judicetur, et tunc erit prudens;
quia stultus saeculo prudens est Deo, dum credit
Deum 123 fecisse, quae ratio mundi non capit,
sicut supra memoravi. Pseudoapostoli autem prudentes
volentes videri in mundo, neque Deum Filium
habere, neque incarnationem veram esse, neque
carnem posse resurgere praedicabant.
[(Vers. 19.)] Sapientia enim hujus mundi stultitia est

apud Deum. Sic stultitia est sapientia hujus mundi
apud Deum, dum facit Deus, quod mundus fieri
posse negat; sapientiam illius stultitiam probat,
et cum multos deos dicant, fides autem unum probet,
teste virtute, in prudentia sua confundentur.
[(Vers. 20.)] Scriptum est enim: Reprehendens sapientes
in astutia eorum. Et iterum: Dominus novit
cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Istud in
psalmo habetur nonagesimo tertio. Denique idem
sensus est; sciens enim vanas cogitationes illorum
ut stultos illos probaret, sapientiam illorum reprehendit,
ostendens verum esse, quod falsum dicebant;
et falsum, quod verum putabant.
[(Vers. 21.)] Itaque nemo glorietur in homine. Quoniam
enim humanae cogitationes et consilia improvida

et infirma sunt, non esse gloriandum in homine docet,
sed in Deo, cujus consilium retractari non potest:
quidquid enim homines sine Deo sapiunt, stultum est.
[(Vers. 22.)] Omnia namque vestra sunt, sive Paulus,
sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive
mors, sive praesentia, sive futura: omnia vestra, vos autem
Christi, Christus autem Dei. Alio loco dicit de
eodem sensu: Nos autem servos vestros propter Jesum [(II Cor. IV, 5)]
.
Servos pro ministris posuit; ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.