PL 17, col. 213
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne
in illis reverentiam Legis, et meritum ad regna
coelorum [(Actor. XVIII, 11)] .
[(Vers. 11.)] Et hoc quidem fuistis. Ne omnibus hoc
ascribere videretur, aut certe omnes ab his criminibus
immunes faceret, si taceret (prohibuisse enim
videbatur, non revelasse crimina illorum) idcirco sic
ait: Et hoc quidem fuistis. Et ne ad iram illos provocaret,
adjecit: Sed abluti estis; ut agnoscentes
crimina rei facti, statim respirarent audientes: Sed
abluti estis. Solent enim aliqui pudorem pati, et corrigere,
cum de se audiunt bona.
Sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine
Domini nostri Jesu Christi, et Spiritu Dei nostri. Haec
omnia beneficia puritatis in baptismate consecuti
noscuntur, quod est fundamentum evangelicae veritatis.
Illic enim omnibus peccatis depositis, abluitur
credens, et justificatur in Domini nomine, et
per Spiritum Dei nostri Deo filius adoptatur. Per
hoc admonet illos quanta et qualis sit gratia, quam
per veram traditionem assecuti sunt: postea vero
contra hanc regulam fidei impulsu malorum doctorum
sentientes, his beneficiis se exuerunt. Unde id
agit, ut revocet illos ad veram et primam sententiam;
ut recuperarent, quod fuerant consecuti.
[(Vers. 12.)] Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
Quibusdam videtur propter libertatem concessi
arbitrii dixisse Apostolum: Omnia mihi licent,
etc.; ut liceat fornicari, non tamen expediat.
Sed quomodo licet, quod prohibetur? Aut certe si
omnia licent, nihil potest dici illicitum. Sed licet,
non tamen expedit. Haec susurrant potius, quam
asserunt, aut immemores aut negligentes. Dicit enim
Joannes Baptista ad Herodem: Non licet tibi habere
uxorem fratris tui [(Marc. VI, 18)]
. Sed forte Joannes
expers fuerit humani eloquii, inspiratus in utero;
quia si hoc est, dicere debuit: Licet tibi, sed non
expedit. Sed et Dominus similiter mulieri Chananaeae
ait; Non licet accipere panem filiorum, et mittere canibus [(Matth. XV, 16)]
.
Et iterum dicit Dominus Judaeis: Non legistis quid fecit David, cum esuriret;
quomodo intravit in domum Domini, et panes propositionis
accepit, quos non licebat ei edere,
etc., [(Marc. II, 25)] .
Omne ergo quod prohibetur, non
licet; et omne quod non licet, prohibetur: sed aliquando,
interveniente causa aliqua, licet, sed non
expedit.
Omnia mihi licent, sed ego sub nullius redigar potestate.
Omnia sibi licere dicit, ea scilicet, quae et coapostolis
ejus licuerunt, quae et lex continet naturalis,
non Moysis; quia multa prohibuit Moyses propter duritiam
cordis populi increduli et cervicosi [(Matth.
XIX, 8)] . Tamen si ad causam respicias, aliud fuit in
sensu Apostoli, ut haec loqueretur; haec enim praemisit
postea acturus hanc causam, sicut fecit et de illo 131
qui incestum admiserat; proponit enim designans