PL 17, col. 216

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

suam delinquit, in corpus suum peccat.
[(Vers. 19.)] An nescitis quia corpora vestra templum
est Spiritus sancti, qui in vobis est quem habetis a
Deo? Superius [(I Cor. III, 16)] templum Dei dixit, hic
templum Spiritus sancti; quia in substantia hoc
est Spiritus, quod Deus est. Hoc idcirco dixit, ut
corpora nostra incontaminata servemus; ut possit
illic Spiritus sanctus habitare.
[(Vers. 20.)] Et non estis vestri; empti enim estis
pretio magno. Manifestum est quia qui emptus est,
non est sui arbitrii, sed ejus a quo empus est, ut non
suam, sed illius faciat voluntatem. Et quia charo
pretio empti sumus, propensius Domino nostro servire
debemus; ne offensus, a qua nos redemit, morti
nos reddat. Quam enim charissimo pretio nos emit,

ut sanguinem suum daret pro nobis?
Clarificate et portate Deum in corpore vestro. Hoc
est clarificare et portare Deum in corpore, ut secundum
legem ejus ambulemus; per legem enim suam
ipse videtur in nobis. Portare tamen Deum hoc est,
imaginem Dei in rebus bene gestis ostendere.
CAPUT VII.
[(Vers. 1.)] De iis autem quae scripsistis mihi bonum est
homini mulierem non tangere. Pravis sensibus pseudo-apostolorum
exagitati, qui nuptias per hypocrisin, ut
puriores caeteris viderentur, spernendas docebant,
haec per epistolam ab Apostolo requirebant; quia
enim non oblectabantur hac sententia, praetermissis
caeteris, hoc solum requirunt. Quibus tamen respondit
bonum esse quidem mulierem non contingere, quamquam

non illi illud simpliciter asserant.
[(Vers. 2.)] Tamen propter fornicationem, hoc est,
ne quid contra legem admittatur, cum quando quod
lex non prohibet, vitatur; unusquisque uxorem suam
habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Solent
enim qui compendium quaerunt, errare. Qui enim fieri
posset, ut hi ab uxoribus suis se abstinerent, quos
in tantis vitiis reperit? Ideo ergo non permittit, ne
ab licitis se abstinentes, inconcessa praesumerent,
sicut faciunt Manichaei.
[(Vers. 3, 4.)] Uxori vir debitum reddat, similiter
autem et uxor viro. Invicem sibi subjici illos in hac
causa; ut quia unum corpus sunt, una eorum sit et
voluntas in lege naturae. Mulier sui corporis potestatem
non habeat, sed vir: similiter et vir sui corporis

potestatem non habeat, sed mulier. Hoc dicit, quod
neque viro neque mulieri liceat corpus suum alii
tradere; invicem enim sibi debitores sunt in hac
causa, ne peccandi detur occasio.
[(Vers. 5.)] Nolite fraudare invicem. Hoc dicit, ut
conveniat illis in re uxoria, ne dissentio generet
fornicationem. Nisi ex consensu ad tempus; id est,
ut ex condicto abstineant se, propter gratiarum actiones. Ut vacetis orationi.
Quamquam enim sine intermissione
orandum sit, meditatio enim haec omni
die facienda est; tamen ut orationi insistant, huic
rei vacandum praecipit, interpositis temporibus ad
Dominum promerendum; ut enim misereatur, mundius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.