PL 17, col. 221

Commentaria in Epistolam ad Corinthios Primam (Ambrosiaster), J. P. Migne

Cham filius Noe peccati et imprudentiae causa factus
est servus; cum quis accipit remissionem peccatorum,
libertus efficitur.
Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
Profectus est ex libero servum fieri Christi: liber
enim erat a Deo, quod maximum crimen est: et
ideo amissa amara et contraria libertate, conditionem
sortitus est, quae prodesset, sicut dicit Dominus: Tollite jugum meum super vos, quia suave est: et
onus meum, quia leve est
[(Matth. XI, 19)]
. Superbiam
itaque abscidit, et unitatem fecit; ut neque servus
pudore conditionis despectum se putet, neque liber
elatione mentis inflatus, servo se superponat.
[(Vers. 23.)] Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum.
Verum est, quia tam caro empti sumus, ut

a nullo redimi potuissemus, nisi a Christo, qui omnium
dives est. Qui ergo pretio emitur, magis servire
debet; ut aliquatenus vicem reddat emptori. A Deo
ergo empti, id est a Christo, servi hominum esse
non debent. Servi autem hominum hi sunt, qui humanis
se subjiciunt superstitionibus. Apostolus tamen
illud memorat, quod in capite epistolae reprehendit,
eo quod dicerent: Ego sum Pauli: alius
autem: Ego Apollo [(I Cor. I, 12)] . Dedit tamen articulum
Christum fatendum Deum; quando servos
Christi non hominis servos appellandos ostendit.
[(Vers. 24.)] Unusquisque frater, in quo vocatus est,
in eo maneat apud Deum. Hoc est, quod supra dixit,
quod ut plene commendet, reiterat.
[(Vers. 25.)] De virginibus autem praeceptum Domini

non habeo. Hoc ad scripta illorum respondit, sicut
supra dixit: De quibus autem scripsistis mihi, etc. [(Cap. VII, 1)] .
Consilium autem do, tamquam misericordiam
consecutus a Domino, ut sim fidelis. Praeceptum
de virginibus negat se accepisse; quia non poterat
auctor conjugii rem adversam nuptiis imperare,
ne factum suum pristinum accusaret. Consilium
autem, ait, do: non quod displiceat, neque quod adulatione
fucatum sit; quia ad hoc gratiam consecutus
est, ut idoneus sit in dandis consiliis salutaribus.
[(Vers. 26.)] Existimo ergo hoc bonum esse propter
praesentem necessitatem; quia optimum est homini sic
esse. Bonum dicit esse virginem permanere. Et ut
hoc absolutius ostenderet, propter praesentem necessitatem
ait; quia optimum est, ut inter bonum et optimum

nihil tam praeclarum atque utile esse cognosceretur,
quam est virginitas; quia non solum apud
Deum virginitatem commendatiorem docet, sed et
apud vitam praesentem, dum necessitates temporis
nescit quas patitur conjugatio; et moerores partus,
simulque orbitates filiorum ignorat. Ut ergo ad hanc
affectandam hortaretur, 136 praesentis necessitatis
exitia lucrari docet has, quae illam dilexerint;
ut cum non solum hanc apud Deum locum meliorem
habere discunt, verum etiam in praesenti, omni industria
hanc appeterent. Unum enim est, quod laborat;
ut affectum carnis vincat, in caeteris omnibus libera.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.