PL 17, col. 698

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

comprehendi omnino non posset, quemadmodum
vivida per interitum, et dives per damna reddatur,
sicut ait ex persona ipsius Psalmographus: In tribulatione
dilatasti me [(Psal. IV, 2)]
. Quae ob hoc multis
in locis aut soli comparatur, aut lunae: quae
etsi tunditur, non movetur: et si moveatur, resurgit.
14.
Et vias, ait, viri in juventute. Vir iste, Christus
Dominus noster est, sicut in Actibus apostolorum
scriptum est: 454 Viri Israelitae, audite haec
verba: Jesum Nazarenum virum a Deo electum in
vobis, virtutibus et signis et portentis approbatum [(Act. II, 22)]
;
et Apostolus: Ut omnes in virum perfectum
occurrere possimus, in mensuram Christi [(Ephes.
IV, 16)]
; et alibi: Destinavi vos uni viro virginem castam

exhibere Christo [(II Cor. XI, 2)]
. Hic est vir cujus
viae cognosci in juventute non possunt. Quis enim
aestimare animo possit, aut capere quanta ille opera
exercuerit, cum secundum hominem moraretur in
terris? quae itinera virtutum duxerit? in quas vias
beneficiorum circa humanum genus fuerit ingressus,
dum claudis pedum restituit firmitatem, dum
caecis lumina amissa reddit, aut imponit condita,
dum eloquium praestat mutis, et surdis insinuat
auditum, dum largum sanguinis fluxum siccat in
Martha, dum daemones pellit ex Maria, dum corpus
redivivi spiritus calore constringit in Lazaro, et
quod mors sibi vindicaret ad poenam, lux denuo recepit
ad vitam? Quid ille solidus gressus in fluctibus,
quid reliquiae de paucis panibus plus superesse,

saturata multitudine, quam fuisse? Quid inopem in
vino Galilaei conjugis apparatum, sed Domini operibus
pretiosum? Et alia multa, sicut in Evangelio
dictum est, quae si omnia scripta essent, mundus
ea capere non posset [(Joan. XXI, 25)] . Aut quid postremo
descensus ad inferos, aut ascensus ad coelum?
Quid illud quod in passione ipsius integram
lucis consuetudinem sol habere non potuit; ut taceam
ruptum velum, lapidem revolutum? Hae ergo
viae sunt in juventute, quas non tam deprehendere
propheta, quam enarrare se non posse testatus est.
15.
Tales hic etiam dicit vias meretricis, quae
posteaquam abluta est, dicit se nihil mali fecisse. [(Prov. XXX, 20)]
.
Meretrix ista Ecclesiae typus est,
aliquando in gentibus constituta, idolorum cultibus

vitiata, quam vanae superstitionis stupra polluerant;
quam falsorum deorum adulteram fecerat multitudo:
lascisvosque ac turpes incompositis motibus saltus
nemorum et lucorum inculta lustrabat, dedita luxuriae,
pompae gentilium mancipata. Hanc posteaquam
Dominus noster Jesus Christus puro baptismatis
fonte perfudit, ablutionem et criminis accepit
et nominis per gratiam fidei. Post meretricem
fit virgo, quia uni se destinavit Sponso. Nam et
Raab illa meretrix Hierichuntis, quae speculatores
Jesu Nave excepit hospitio [(Josue VI, 25)] , et quod
signo cocci signata est, qui color figuram Christi
sanguinis indicabat, et quod eversionem civitatis
evasit, Ecclesiae typum habuit, quae per sanguinem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.