PL 17, col. 728

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

vincas, cum judicaris [(Psal. L, 6)]
. Cum judicatur
enim martyr, et condemnatur, tunc vincit atque prosternit;
tali enim judicio non est addictus ad mortem,
sed absolutus ad requiem: ac per hoc manifestissime
vicisse est, non perisse.
3.
Constat igitur sanctos martyres plus passione
docere, quam voce; quamquam ipsamet passio sine
voce non sit. Legimus enim animas eorum de sub
ara Dei clamare, vel dicere: Quousque, sanctus
et verus, non vindicas sanguinem nostrum [(Apoc. VI,
10)]
? Nam et Deus dicit de sanguine Abel ad Cain: 474
Vox sanguinis fratris tui clamat ad me [(Genes.
IV, 10)]
. Clamare igitur dicitur sanguis, qui innocens
effusus est, non tam voce, quam causa. Sic et
sanctorum martyrum animae clamant, dum fidem
atque innocentiam suam sensibus nostris ipsa passione
commendant.
SERMO LXI. De Natali Martyrum.
Ex hujus sermonis lectione cognoscimus eum post resurrectionem
Dominicam habitum esse: quo etiam
tempore in Romano Breviario recitatur, sed sub Ambrosii
nomine, cum tamen ab ejus dictione longissime
discrepet. Verisimilius est Maximi esse, quandoquidem
testatur Gennadius eum composuisse generalem
omnium martyrum Homiliam: cui addi
etiam potest eumdem sermonem inveniri in Gall. cod.
cujus sermones omnes ad eum Praesulem pertinere
Mabillonius noster existimat.
1.
Dignum et congruum est fratres, ut post laetitiam

beati paschae, quam in Ecclesia celebravimus,
gaudia nostra cum sanctis martyribus conferamus;
et iis annuntiemus Dominicae resurrectionis gloriam,
qui consortes sunt Dominicae passionis. Qui enim
socii sunt contumeliae, debent et participes esse laetitiae;
ita enim dicit beatus Apostolus: Sicut socii
passionum estis, et resurrectionis eritis: [(II Cor. I, 7)]
: si tolerabimus,
inquit, et conregnabimus [(II Tim. II,
12)]
. Qui ergo toleraverunt mala propter Christum,
debent et gloriam habere cum Christo.
2.
Annuntiemus, inquam, sanctis martyribus Dominici
paschae gratiam; ut dum sepulturae illius praedicamus
reserata claustra, et horum sepulcra reserentur:
dum corpus illius mortuum dicimus tepentibus
venis subito viguisse, horum quoque membra

jam frigida immortalitatis calore foveantur; eadem
enim ratio martyres suscitat, quae et Dominum suscitavit.
Nam sicut viam passionis experti sunt, ita
experientur et vitae; scriptum est enim in psalmo: Notas mihi fecisti vias vitae
[(Psal. XV, 11)]
. Hoc utique
in resurrectione ex persona dicitur Salvatoris,
qui dum post mortem ab inferis redit ab superos,
incipit nota haberi via vitae, quae ante non habebatur;
ignota enim erat ante Christi adventum via

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.