PL 17, col. 765

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

Beatum Joannem apostolum et evangelistam hunc
librum Apocalypsin edidisse constat; quamvis exstiterint
aliqui, qui non ab eo, sed ab alio dixerint fuisse
compositum: sed ejus fuisse sequentia manifestant.
CAPUT PRIMUM.--
[(Vers. 1.)] Apocalypsis Jesu
Christi, quam dedit illi Deus. Apocalypsis, revelatio vel
manifestatio interpretatur. Quod revelationis donum
et Pater Filio dedit, secundum quod homo erat, et ipse
filius sibimetipsi, divinitas scilicet homini, quem assumpsit. Palam facere servis suis quae oportet fieri cito.
Cum hic liber non solum futura, sed et praesentia et
praeterita narret; cur hic sola futura Dominum nostrum
Jesum Christum servis suis manifestare dixit?

Quia videlicet praesentia visu, praeterita auditu facile
cognoscuntur: futura autem, non nisi aut per doctrinam
divinarum Scripturarum, aut per revelationem
agnosci queunt. Et significavit, mittens per angelum
suum servo suo Joanni. In hoc loco talis mihi sensus
esse videtur: Dominus Jesus Angelum suum misit,
et per eumdem angelum servo suo Joanni manifestavit,
quae oportet fieri cito.
[(Vers. 2.)] Qui testimonium perhibuit Verbo Dei.
Hic locus aperte demonstrat non ab alio Joanne, sed
ab illo qui Evangelium scripsit, hunc librum esse
compositum. Qui et in coena supra pectus Domini [(Joan. XIII, 25)] ,
in quo erant omnes thesauri sapientiae
et scientiae absconditi [(Coloss. II, 3)] , recubuit,
de quo immensum fontem sapientiae haurire meruit.

Perhibuit ergo testimonium Verbo Dei, quando dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum
[(Joan. I, 1)]
. Sed et in hoc quod
sequitur, quaestio oritur: Et testimonium Jesu Christi
quaecumque vidit. Quomodo ergo testimonium perhibuit
Jesu Christi, quaecumque vidit, cum ipse dicat
in eodem Evangelio: Multa quidem et alia signa fecit
Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt
scripta in libro hoc [(Joan. XX, 30)]
? Sed testimonium
perhibuit Jesu Christo, quaecumque vidit, praedicando
videlicet gentibus omnia quae a Christo didicerat,
et miracula quae viderat narrando, ea tantummodo
scribens quae posteris amplius profutura esse praeviderat.
[(Vers. 3.)] Beati qui legunt, et qui audiunt verba

prophetiae hujus, et servant ea, quae in ea scripta sunt.
Tres species beatitudinis posuit: sed duae nihil sunt,
si tertia defuerit; nam nihil proficit eis qui legunt
aut audiunt mandata Dei, si non servant ea, quae legunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.