PL 17, col. 767

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

totus hic liber in septem visiones distinctus
est. Prima est, quae septem epistolas ad septem Ecclesias
destinatas continet, et caetera quae ibi continentur:
secunda est, in qua sedem in figura Ecclesiae
in coelo positam vidit, et supra sedem Christum
sedentem: in tertia Agnus librum et sigilla ejus aperuit:
in quarta septem angeli sunt visi tubis canentes:
in quinta septem iterum angeli visi sunt phialas
habentes: in sexta resurrectio describitur: in septima
gloria sanctorum in figura civitatis Hierusalem
de coelo descendentis demonstratur.
[(Vers. 5.)] Gratia vobis et pax ab eo, qui erat, et qui est,
et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu
throni ejus sunt; et a Jesu Christo, qui est testis fidelis.
Hic tota Trinitas demonstratur; per eum namque

qui erat, et qui est, et qui venturus est, Pater designatur.
Erat namque ante constitutionem mundi sine ullo
initio; est modo post constitutionem mundi, regens
omnia quae creavit et gubernans: venturus est post
finem mundi cum Filio et Spiritu sancto; ut regnet
cum sanctis suis in saecula saeculorum. Per septem
autem spiritus sanctus Spiritus, eo quod sit septiformis,
intelligitur. Et ab Jesu Christo, qui est testis
fidelis. Ille veraciter testis fidelis dici potest, qui
nescit mentiri: qui quod electis suis misericorditer
repromisit sine dubio implebit: qui nec eum, qui calicem
aquae frigidae egenti dederit, a mercede vacuum
derelinquit [(Matth. X, 42)] : cujus verba ita fixa
permanent, ut facilius sit coelum et terram in nihilum
redigi, quam aliquid immutari ex omnibus, quae

se facturum esse praedixit. Primogenitus mortuorum
et princeps regum terrae. Quomodo Christus primogenitus
mortuorum dicitur, cum ipse in fine temporum
sit natus, adventumque ejus innumerabilis multitudo
hominum praecesserit? Sed primogenitus pro primo
ponitur, sicut primos in populo eos vocamus,
qui non aetate, sed honore et dignitate caeteros antecellunt.
Mortui autem ipsi sunt, de quibus Apostolus
loquitur, dicens: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita
est cum Christo in Deo [(Coloss. III, 3)]
. Primogenitus
ergo mortuorum Christus est, quia ipse est
primus, et caput omnium electorum suorum. Princeps
regum terrae. Rex a regendo dicitur: per reges
ergo apostoli et caeteri sancti designantur, qui et semetipsos
et alios regere noverunt: per terram autem

Ecclesia designatur. Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis
nostris in sanguine suo. Ergo quia dilexit, lavit: et
quid ista lavatio nobis contulit, sequentia manifestant.
[(Vers. 6.)] Et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et
Patri. Regnum Dei Ecclesia Dei dicitur: regnum ergo
Dei ex hominibus Christus Deus fecit, quando eos
tales constituit, in quibus ipse cum Patre et Spiritu
sancto inhabitare et regnare dignaretur. Nam qui designantur
per regnum, ipsi et per sacerdotes: sacerdotes
ergo Dei electi dicuntur; eo quod membra sint

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.