PL 17, col. 781

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

[(Vers. 16.)] Similiter poenitentiam age. Hoc quod
dicit, similiter, videtur mihi ad angelum Ephesi Ecclesiae
respicere, cui dicitur: Poenitentiam age, eo
quod charitatem tuam primam reliqueris. Quasi diceret:
Sicut praecepi angelo Ephesi, ut poenitentiam ageret,
eo quod charitatem primam reliquisset, similiter et
tu poenitentiam age, eo quod a charitate deviaveris;
ut aliquos tuorum per taciturnitatem amitteres. Si
quominus, veniam tibi cito. Solet per adventum Domini
mors intelligi; unicuique enim Dominus tunc
venit, quando per mortem animam a corpore separat. Cito,
id est, improvise, sicut de servo negligente
Dominus in Evangelio loquitur: Veniet autem Dominus
servi illius in die quo nescit, et hora qua ignorat;
et dividet eum, partemque ejus cum hypocritis ponet
[(Matth. XXIV, 51)] .
Homo enim ex anima et corpore
consistit: dividit Dominus hominem cum animam a
corpore separat: partem ejus cum hypocritis ponit,
quando animam, quae secunda pars est in homine,
pro iniquitatibus suis cum impiis cruciandam tradit.
In hoc quod dicit: Veniam tibi cito, talis mihi sensus
esse videtur: Si poenitentiam non egeris, veniam
tibi cito; ut te per mortem, quam praevidere negligis,
dissolvam. Sequitur: Et pugnabo cum illis in
gladio oris mei: id est, alium in loco tuo ponam, et
ponam gladium verborum meorum in ore ejus, in
quo dejiciat adversarios veritatis.
[(Vers. 17.)] Qui habet aures, audiat quid Spiritus
dicat Ecclesiis. Ubicumque haec sententia ponitur,
vel in Evangelio, vel in Apocalypsi, sciendum est

mysticum esse, quod dicitur, et ad intelligendum
difficile. Vincenti dabo manna absconditum [(Exod. XVI,
14)]
. Legimus in veteri Testamento, quia populum
Judaeorum per deserta gradientem Dominus manna
paverit, usque dum venirent ad terram repromissionis.
Per manna igitur sapientia, quae Christus est,
intelligi potest: Ipse est enim panis vivus, qui de coelo
descendit [(Joan. VI, 41)]
. Hoc pane aluntur omnes
electi, in deserto atque in itinere hujus saeculi positi,
usque dum veniant ad terram repromissionis,
id est, ad coelestem beatitudinem, quam repromisit
Deus diligentibus se. Absconditum autem ideo dicitur,
quia sapientia Dei superbis absconditur, et humilibus
revelatur, sicut ipse dicit in Evangelio: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti

haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti
ea parvulis
[(Matth. XI, 25)]
.
507 Et dabo illi calculum candidum. Per calculum,
qui lapis parvus est, et a calculando sic vocatur,
Evangelium possumus accipere. Quia sicut antiqui
horum lapidum multitudinem magnam sibi congregabant
ad partiendos et dividendos numeros; ita
doctores Ecclesiae multa verba Evangelii in cordibus
suis congregant, quorum cum obscuritates et spirituales
intelligentias et utilitates auditoribus suis aperiunt,
quasi numeros suos dividunt et partiuntur. Et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.