PL 17, col. 785

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo.
Per finem in hoc loco mors intelligitur: qui ergo
vicerit mundum et concupiscentias ejus, et perseveraverit
usque in finem; dabitur ei potestas super
gentes, et reget eas in virga ferrea. Sed et si per
finem mors intelligitur, quomodo electi post mortem
gentes dicuntur regere; cum in illa beata vita
nullus sit, qui regatur in virga ferrea; ubi nihil distortum,
nihilque pravum invenitur? Nisi forte eo
sensu intelligamus, quo illud: Qui fecit, quae futura
sunt. Omnia enim quae secundum dispositionem Dei
fienda sunt, in praedestinatione ejus jam quasi facta
exsistunt; quia non potest fieri ut immutetur aliquid
ex omnibus, quae statuit Deus ut fiant. Similiter et
sanctis, quos praescivit Deus futuros justos, et in bonis

operibus perseveraturos, ante ortum illorum hoc
praestitit, ut habeant potestatem super gentes, et
regant eas in virga ferrea, sicut ad Hieremiam loquitur
dicens: Priusquam te formarem in utero, novi
te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te; et prophetam
in gentibus dedi te [(Jerem. V, 1)]
. In secundo
psalmo scriptum est quia dixit Pater ad Filium: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga
ferrea, tamquam vas figuli confringes eos
[(Psal. II, 8)]
.
Dedit Pater Filio potestatem, ut regat gentes in
virga ferrea: dedit et Filius potestatem apostolis et
caeteris praedicatoribus, ut regant et ipsi gentes in
virga ferrea, et tamquam vas figuli conterant eas.
Per virgam igitur ferream Evangelium designatur,

sicut et per virgam ligneam Lex. Nam virga lignea,
qua utebatur Moyses, ipsam legem, quae ab eo data
est praetendebat; ipsa namque virga, sicut in Exodo
legimus [(Exod. XVII, 6)] , percussit bis silicem, et
egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet
et jumenta. Virga igitur est vetus Testamentum:
bina percussio Legem et prophetas: petra autem
Christum figurabat. Virga ergo bis silicem percussit,
quando vetus Testamentum per legem et prophetas
Christum ad redemptionem generis humani venturum
esse praedixit. Et quia impossibile erat, ut ea
quae per Legem et prophetas praedicebantur, non
implerentur, sicut Dominus dicit in Evangelio: Facilius
est coelum et terram transire, quam unum iota,
aut unus apex praetereatur a Lege, qui non impleatur
[(Luc. XVI, 17)] .
Virga bis silicem percussit, quando
vaticinia prophetarum atque Legis quodammodo
compulerunt, ut homo fieri Deus dignaretur. Percussa
est igitur petra, et egressae sunt aquae largissimae;
quia Christus secundum hoc quod dictum
erat, veniens, fluenta doctrinae coelestis, id est,
Evangelium, de se produxit. Bibit populus et jumenta,
id est, Judaei et gentes. Ipsa etiam virga in
tabernaculo floruit, nucesque produxit [(Num. XVII,
8)] ; quia in tabernaculo Ecclesiae postea vetus Testamentum
flores spiritalium sensuum protulit, ipsique
flores fructus bonorum operum ediderunt. Hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.