PL 17, col. 789
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
et nemo aperit. Aperuit Dominus Jesus Christus vetus
Testamentum ad intelligenda divina mysteria,
quae in eo latebant, quod nullus claudere poterit:
clausit vero observantiam litterae legalis superfluam,
quam nullus aperire poterit. Aperuit etiam corda
gentilium ad percipiendam doctrinam fidei, quae
nullus persecutor claudere potuit: clausit vero
atque destruxit culturam idolorum, quam nullus
persecutorum aperire potuit. Aperuit etiam aditum
regni coelestis suis electis, quod nulla vis daemonum
claudere potest: clausit vero eumdem aditum reprobis,
quod nullus eis aperire poterit.
[(Vers. 8.)] Scio opera tua: ecce dedi coram te
ostium apertum quod nemo potest claudere; quia modicam
habes virtutem, et servasti verbum meum, et non
negasti nomen meum. Videtur mihi quod iste angelus
Ecclesiae Philadelphiae non satis in divinis scripturis
fuerit eruditus, et ideo dixerit eum modicam habuisse
virtutem ad revincendos videlicet inimicos
fidei veritatis. Id est sensus: Quia in persecutione
constans fuisti, et servasti verbum meum, id est, a
praedicatione verbi mei non cessasti, et nomen meum
non negasti; ideo quia modicam habes virtutem, dedi
coram te ostium apertum in divinis scripturis, ut intelligas
mysteria divinarum scripturarum: quod
nemo poterit claudere, id est, sapientiae quae tibi dabitur,
nullus poterit resistere inimicorum.
[(Vers. 9.)] Ecce dabo de synagoga satanae, qui dicunt
se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur.
Ecce dabo de synagoga satanae, subauditur quosdam,
id est, ex Judaeis, qui sunt synagoga satanae,
qui tibi adversabantur, et quorum infestationem assidue
tolerabas, ut credant per verba tua in me.
[(Vers. 10.)] Ecce faciam illos ut veniant, et adorent
ante pedes tuos, et scient quia dilexi te; quoniam servasti
verbum patientiae meae: id est, cum crediderint
per verba tua in me, adorabunt ante pedes tuos, deprecantes
ut per te vitam aeternam consequantur. Et
ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est in
universum orbem, tentare omnes qui inhabitant terram.
Hora tentationis diem judicii significat: tentationem
autem pro manifestatione posuit, quia singulorum
causae tunc manifestabuntur. Et in Exodo legimus: Tentat vos Deus, ut sciat si diligatis eum
[(Deut. XIII, 3)]
,
id est, ut manifestum fiat et appareat omnibus, si
diligitis eum. Secundum hunc igitur sensum hora
tentationis hora manifestationis designatur, quando
singulorum facta omnibus manifestabuntur. A qua
hora tentationis nos et omnes electos suos Dominus
salvabit.
[(Vers. 11.)] Ecce venio cito: tene quod habes, ut
nemo accipiat coronam tuam. Tene quod habes, id
est, bonum quod habes, usque in finem vitae tuae
tene. Ut nemo accipiat coronam tuam, id est, ut gloriam
quae tibi debetur, nullus sine te possideat.
[(Vers. 12, 13.)] Qui vicerit, faciam illum columnam in