PL 17, col. 791

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

quis fuerit principium domus, dicetur tibi: Artifex,
qui eam prius mente concepit, et postea aedificavit;
quia domus sibimet ipsi principium dare non potuit.
[(Vers. 15.)] Scio opera tua, quia neque frigidus es,
neque calidus. Frigidus non erat; quia quamvis opera
fidei non haberet, sola fide se justum existimabat:
calidus non erat; quia charitas illi deerat. Utinam
frigidus esses, aut calidus: id est, utinam aut charitate
ferveres; aut te peccatorem, sicut es, aestimares;
ut per timorem ignis aeterni et poenitentiam ad
bona opera agenda impellereris.
[(Vers. 16.)] Sed quia tepidus es, incipiam te evomere
ex ore meo. Aqua tepida si hausta fuecit, fastidium
generat; ideoque facile rejicitur. In os vero Domini
tunc ingredimur, quando per baptismum a vitiis

omnibus emundati, membra ejus efficimur. Igitur si
fidem quae per charitatem operatur, et quam in
baptismate promisimus, a charitate tepescentes operari
neglexerimus, ab ore Domini, veluti quoddam
nocivum ac fastidiosum fetidumque rejicimur, sicut
ipse dixit de se ipso discipulis suis: Ego sum vitis,
et vos palmites; et Pater meus agricola est. Omnem
palmitem non ferentem in me fructum, praecidet eum,
et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructus
plus afferat [(Joan. XV, 2)]
.
[(Vers. 17.)] Quia dicis quod dives sum, et locupletatus,
et nullius egeo. Dives et locupletatus recte dicitur
qui omnibus virtutibus plenus, usque ad culmen
perfectionis excrevit. Iste autem praesul Ecclesiae
Laodiceae propter solam fidem omnibus virtutibus divitem

se et locupletem aestimabat, et nihil se ad salutem
aeternam acquirendam aliud egere, non recogitans
illud quod dicit apostolus: quia fides sine operibus
otiosa est (Jacob II, 26).
Et nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper,
et caecus, et nudus. Miserum eum dicimus, qui cum
paupertate et nuditate etiam aliqua infirmitate premitur.
Similiter et iste miser et miserabilis ideo dicitur,
quod pauper erat virtutibus, mente caecus,
operibus bonis nudus.
[(Vers. 18.)] Suadeo tibi emere a me aurum probatum,
ignitum. Per aurum sapientia intelligitur, sicut
scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore
sapientis [(Prov. XXI, 20)]
. Quod probatum dicitur,
quia probatos et perfectos reddit omnes, quos possidet.

Ignitum vero ideo dicitur, quia eorum mentes in
quibus habitat, in amorem Dei atque proximi accendit.
Et quia vera sapientia ex divinis scripturis accrescit,
Psalmista manifestat, cum dicit: Eloquia
Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum
terrae, purgatum septuplum [(Psal. XI, 7)]
. Eloquia
Domini eloquia casta sunt; quia castas mentes
a vitiis reddunt. Sed cum nihil purgari possit, nisi
quod sordidum est, quaerendum nobis est, quomodo
eloquia Domini purgari dicantur, in quibus nihil sordidum
esse potest. Eloquia ergo Domini sicut argentum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.