PL 17, col. 825

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

in initio namque praedicationis evangelicae
apostoli scientes electionem gentium reprobationem
esse Judaeorum, nolebant gentibus doctrinam Evangelii
tradere, ut de potestate diaboli eruerentur.
Unde et Dominus in visione quadrupedum atque reptilium
Petrum, cur gentes despiceret, reprehendit
dicens: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris [(Act. X, 15)]
.
Ad hunc igitur sensum pertinet illud,
quod Dominus dixit ad Moysen: Ne appropinques
huc, solve calceamentum de pedibus tuis; locus
enim in quo stas, terra sancta est [(Exod. III, 5)]
,
ac si alicui ex magnis apostolis Dominus dixisset:
Quamvis mortuos suscites, quamvis umbra corporis
tui aegrotos sanes; in nullo tamen te mihi comparare
audeas: quia magna quae agis, non sunt de te, sed ego

operor per te. Calceamenta autem pedes muniunt, ne
terram tangant: per terram vero gentes designantur. Solve,
inquit, calceamentum de pedibus tuis; id est,
aufer odium et despectionem gentium de corde tuo. Locus enim in quo stas, terra sancta est:
id est, mundus
in quo habitas, meo sanguine redemptus est.
Et in sequentibus dixit Dominus ad Moysen: Quid
est quod tenes in manu tua? At ille dixit: Virga. Ait
illi: Projice eam in terram. Quam cum projecisset,
versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses, dixitque
ei Dominus: Apprehende caudam ejus; quam cum apprehendisset,
versa est in virgam [(Exod. IV, 2)]
.
Per virgam Judaei designantur. Moyses virgam in
manu tenebat, quia apostoli populum Judaeorum per
amorem in corde tenebant, totaque virtute laborabant

ut eos per doctrinam suae praedicationis ad
salutem perducerent. Projecit Moyses virgam de
manu, quia apostoli videntes Judaeos in Christum
nullo modo velle credere, amorem eorum a cordibus
suis projecerunt. Per colubrum vero diabolus designatur.
Versa est igitur virga in colubrum, quia Judaei
ex praedicatione apostolorum deteriores effecti, qui
ante dicebantur populus Dei, facti sunt filii et membra
diaboli. Fugit Moyses, quia apostoli, relictis Judaeis,
transierunt ad gentes. Per caudam vero, quae
finis est corporis, Judaei qui in fine mundi nascituri
sunt, designantur. Moyses igitur caudam serpentis apprehendit,
atque in virgam versa est; quia praedicatores
sancti in fine mundi Judaeos quodammodo
apprehendent; cum per eorum doctrinam ad

fidem Christi convertentur, atque ex filiis diaboli
efficientur filii Dei.
Nam et illud, quod praecipiente Domino, Moyses
manum in sinum misit, et leprosam retraxit, et iterum
misit, et sana effecta est; eamdem significationem
habet: per manum namque Moysi Judaei designantur.
Manum Moyses in sinum misit; quia
Apostoli Judaeorum salutem desiderantes, eis doctrinam
fidei praedicare non cessabant. Moyses manum
retraxit, et leprosam invenit; quia Judaei ex praedicatione
apostolorum multo pejores effecti, in pessimam
lepram incredulitatis atque blasphemiarum delapsi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.