PL 17, col. 829

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

lana autem linoque contexta utitur veste, qui cum
traditionibus apostolorum etiam traditiones Judaeorum
vult observare.
Praecepit etiam Dominus Moysi, ut si quis leprosus
mundatus esset, veniret ad sacerdotem, et offerret
duos passeres sacerdoti. Ex quibus ille unum
immolans, decurrere faceret sanguinem ejus in
aquas viventes, et intingens passerem vivum in
aquas, in quibus sanguinem immolati passeris decurrere
fecerat, cum ligno cedrino, lana coccinea,
et hyssopo aspergeret septies leprosum, et tunc rite
mundaretur [(Levit. XIV, 3 et seq.)] . Per sacerdotem
Christus intelligitur: duo vero passeres duorum
Testamentorum doctores intelliguntur: per aquas
autem viventes praecepta Evangelii designantur, de

quibus Dominus dicit in Evangelio: Qui credit in me,
sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent
aquae vivae [(Joan. VII, 38)]
. Aquas vivas vocat, eo quod
vitam aeternam praestent facientibus ea. Per passerem
igitur immolatum, sicut diximus, doctores Judaeorum,
sacerdotes videlicet, scribae et pharisaei
designantur. Sanguis vero, qui vitam passeri praestabat,
spiritalis est intelligentia, quae in observationibus
Judaeorum latebat. Et sicut passer sine sanguine
mortuus efficitur, ita et multae observationes
Judaeorum, si spiritalis intelligentia defuisset, vanae
esse viderentur. Postquam ergo sanguis passeris apparuit,
atque in aquas vivas decurrit, passer mortuus
est; quia postquam spiritalis intelligentia, quae
in observationibus Judaeorum latebat, per gratiam

Domini nostri Jesu Christi manifestata est, quaedam
observationes legales nihil profuerunt: sed et ipsi
qui propter custodiam Legis fidem Christi spreverunt,
secundum animam mortui sunt. Sanguis igitur
passeris aquis viventibus admixtus est; quia omnis
Scriptura, quae ad novum Testamentum pertinet,
exemplis veteris Testamenti spiritaliter intellectis
repleta est. Per lignum vero cedrinum Pater, per
hyssopum Filius: per lanam autem coccineam, quae
fulgorem ignis habet, Spiritus sanctus designatur. Iis
tribus qui rite mundari volebat, aspergebatur; quia
nullus per aquam baptismatis a lepra peccatorum
mundari potest, nisi sub invocatione Patris et Filii
et Spiritus sancti.
Sed si per haec tria Pater et Filius et Spiritus

sanctus designantur, cur passer vivus quartus adjungitur?
Per passerem namque vivum praedicatores
novi Testamenti designatos fuisse diximus. Sacerdos
ergo ligno cedrino, cocco, et hyssopo passerem vivum
adjungebat; quia Dominus noster Jesus Christus
in invocatione sui nominis, et Patris et Spiritus
sancti adjungit ministerium sacerdotum, nosque a
peccatis nostris, qui per leprosum designamur, per
eorum invocationem, et per aquam baptismatis
abluit. Qui passer in aquis viventibus intingi jubetur;
quia qui alios docet, in divinis Scripturis doctum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.