PL 17, col. 892

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

pauci vero electi [(Matth. XXII, 14)]
. Sancti ergo primitiarum
more ex hominibus sunt assumpti, et in coelesti
beatitudine collocati.
[(Vers. 5.)] Et in ore eorum non est inventum mendacium.
Valde difficile esse videtur, quod dicitur; sunt quippe
quaedam mendacia valde gravia, sunt alia quae inter
levia peccata deputanda sunt, a quibus nostris temporibus
nescio si aliquis omni tempore vitae suae abstinere
possit, nisi fuerit infans, qui loqui ignorat.
Non itaque de omnibus mendaciis hoc dictum esse
mihi videtur: sed est mendacium valde gravissimum,
cum mentimur ea, quae in baptismate promisimus.
Hoc ergo mendacium in ore sanctorum non est inventum;
quia hoc quod in baptismate promiserunt,
usque in finem vitae servare studuerunt. Et si fuerunt

aliqui qui post baptismum multa peccata commiserunt,
tamen in ore eorum non est inventum
mendacium; quia per poenitentiam, charitatisque
opera malum quod gesserunt, ante mortem delere
studuerunt: Sine macula enim sunt. Et hic satis
aperte demonstrat, ea quae in hac lectione continentur,
non ad fideles qui in hac vita laborant, sed ad
eos qui in coelestibus sedibus requiescunt, pertinere.
Quis enim in hac vita positus, sine macula esse potest?
cum idem Joannes dicat: Si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in
nobis non est [(I Joan. I, 8)]
. Animae vero sanctorum
sine macula sunt; quia si quas sordes ex mundana
habitatione contraxerunt, aut per poenitentiam et
lacrymas, charitatisque opera, aut per flagella, aut

certe post mortem igne purgatorio deletae sunt.
Dixi quod sensi. Quod si quis textum hujus lectionis
ad praesentem Ecclesiam transferre voluerit, et
per centum quadraginta quatuor millia, aut praedicatores,
aut caeteros justos in hac adhuc vita degentes;
per novum vero canticum quod nemo nisi
ipsi soli dicere poterant, Evangelium designatum
esse censuerit; perpendat sanctum Evangelium non
solum ab electis, verum et a reprobis saepe praedicari,
de quibus Dominum in Evangelio dixisse credimus: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine,
nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo
daemonia multa ejecimus, et in nomine tuo virtutes
multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Amen dico
vobis, nescio vos. Discedite a me, omnes operarii iniquitatis
[(Matth. VII, 22)] .
De talibus etiam Paulus
apostolus loquitur, dicens: Sunt qui per contentionem
Christum annuntiant, non sincere, existimantes se
pressuram suscitare vinculis meis [(Philip. I, 17)]
. Si
quis autem seriem lectionis hujus ad praesentis temporis
virgines pertinere sanxerit, ad eos videlicet
quos amor Dei ad integritatis custodiam, adjunctis
caeteris bonis operibus, quotidie impellit, sanum
mihi in hoc videtur possidere sensum: sed animadvertere
debet non posse huic sensui convenire, ut
per canticum novum in hoc loco Evangelium intelligat;
sed potius gaudium spiritale, quod eis ex custodia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.