PL 17, col. 916

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

aliquis: Quomodo per mulierem meretricem Romani
designantur, cum illis temporibus, quando hae
gentes diversas clades generi humano intulerunt,
Romani christiani exstiterint? Ad quod nos respondemus,
quia per mulierem meretricem non electi,
qui ex eadem gente fuerunt, intelliguntur, quique
mundi gloriam pro amore gloriae coelestis contempserunt:
sed reprobi, sive pagani, sive christiani
fuerint. Illorum ergo potestas ab iis gentibus destructa
est, qui impia dominatione genus humanum
premebant.
CAPUT XVIII.--
[(Vers. 1.)] Post haec vidi alium
angelum descendentem de coelo, habentem potestatem
magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. Haec
quae sequuntur, generaliter ad impiam civitatem,

id est, ad omnes reprobos pertinent. Et ut plenius
eversionem Babylonis demonstret, ad primam ejus
ruinam, qua per Christum eversa est, revertitur.
Angelus namque iste Christum significat, qui de
coelo ad terram descendere dignatus est, ut homines
ad coelestia sublevaret. Qui potestatem magnam habere
dicitur; quia eamdem potestatem habet quam
et Pater; eo quod aequalis sit per omnia Patri. Terra
illuminata est a gloria ejus; quia per doctrinam fidei
ejus genus humanum a tenebris ignorantiae atque
incredulitatis est creptum.
[(Vers. 2.)] Et clamavit in forti voce, dicens. Vox
Christi doctrina est Evangelii. Quid autem haec vox
clamaverit, subdendo manifestat: Cecidit, cecidit
Babylon magna. Dixisse Dei fecisse est; dixit enim

cecidisse Babylonem, quia ipse fecit ut caderet: quae
bis cecidisse dicitur, quia cecidit primo, cum per
doctrinam Evangelii maximam multitudinem electorum
amisit, qui ab ea per fidem Christi praecisi, cives
sanctae civitatis, id est, Ecclesiae facti sunt:
cadet secundo, cum in ultimo die morte perpetua,
quae in hoc libro mors secunda vocatur, punietur. Et facta est habitatio daemonum.
Numquid ante
adventum Christi daemones in Babylone non habitabant?
Habitabant quidem, sed eorum habitatio
ignorabatur: quando autem multitudo electorum
ad fidem conversa est, Babylon habitatio daemoniorum
facta est; quia illi qui fidem Christi susceperunt,
quod habitatio daemoniorum in Babylone
semper fuerit, veraciter cognoverunt. Et custodia

omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris
immundae et odibilis. Qui sunt daemones, ipsi sunt
spiritus immundi, et volucres immundae. Volucres
quippe nominantur, eo quod per aerem istum more
ventorum indesinenter discurrant: custodes vero
Babyloniae ideo vocantur: quia sicut angeli electos
Dei custodiunt; ne tam pessime peccent, ut pereant:
ita et daemones impios observant, ne aliquando ab
iniquitatibus suis resipiscant, et salventur.
[(Vers. 3.)] Quia de vino irae ejus biberunt omnes
gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.