PL 17, col. 980

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

confessus, et punita est in scelere contumacia, quia
interrogationem non subsecuta est confitens poenitentia.
Libet igitur pedetentim hic illius vindictae
septemplicem aperire rationem, et quaenam causa
coegerit tam duram coacervari sententiam, evidentis
rei probatione monstrare; ne enormitate vindictae
pateat ad suspicionem injustitiae via calumniae:
quamquam novi sceleris inventum vehemens debeat
comitari supplicium, quod longioribus esset
posteris in exemplum. Errat enim, qui putat uno
teneri crimine parricidam, cum ejusmodi sceleris
testimonio constipata sint omnia facinora; audio
enim Dominum dixisse: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota virtute tua: et diliges proximum
tuum tamquam te ipsum (Matth. XXII, 37 et

seq.); unde in his duobus mandatis tota Lex pendet
et prophetae. Cum ergo duobus his praeceptis
pendeat omne quod Legis est, videamque Cain
nec Deum dilexisse, cujus primum fabricam violavit:
et germanum vehementer odisse, quem instinctu
impietatis occidit: apparet illum adhuc munus
solvisse vindictae, in cujus facto cuncta inveniuntur
crimina convenire. Et jure in illo exertum
septiforme supplicium, in quo universa tenebant
scelera principatum. Et tamen specialiter septem in
illo deprehendo flagitia, quibus singulis singula sunt
deputata tormenta; primum enim crimen est, quia
non recte divisit; hoc est, de primitivis terrae
fructibus primo comedit, antequam obtulit: secundum
est, quia cum muneris sui dignum videretur

accepisse repudium, contumacem concepit spiritum;
et cum nulla rejectae oblationis culpa pii fratris
existeret, quasi vindicandum se infaustus credidit
de Auctore, si pro hoc fratrem Deo probatum
videretur occidere: tertium crimen est, quod invidiae
felle suffectus, et livoris amaritudine venenatus,
innocentissimum zelavit truculenta animositate
germanum: quartum est, quod dolo fefellit obsecundantem
sibi, ut pariter comitarentur in campum,
quo justus initiaret sub ovis simplicitate
martyrium, parricidio terram macularet injustus:
quintum est, quod fratrem nefarius crudelitatis
auctor occidit: sextum, quod cum scelus perficeret,
insuper et negavit, et putavit Deum alicujus
facti ignarum, quem conscientiae suae secretum

multasse persenserat; cum competens retulisset in
oblationis suae reprobatione repudium: septimum
crimen est, quod post mortem se non credidit proditus,
parricidio puniri, cum ob infamiam criminis
publicati ad praesens tempus sese postulavit occidi.
Merito ergo in Cain septuplum vindicatum est, in quo
totidem praerogata sunt tormenta, quot crimina. Cui
tantae inflictae sunt plagae, quantae numerantur et
causae; ut nec justitia modum ultionis excederet,
nec numerum criminum vindicta competens praeteriret.
Quod idcirco iterum posui, ne insinuatae expositionis
praeteriret occasio.
CAPUT VIII.--

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.