PL 17, col. 982

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

tuum [(II Reg. XII, 13)]
. Impletum est illud,
quod in psalmo cantavit dicens: Peccatum meum
scivi, et iniquitatem meam non cooperui. Dixi, confitebor
adversum me injustitiam meam Domino, et tu
remisisti iniquitatem peccati mei [(Psal. XXXI, 6)]
.
CAPUT IX.--
Aliud quoque in sancto David poenitentiae
aperiamus exemplum; ita enim rex hic egregius
vitae imitabilis instituto, divinis se cultibus
fideli servitio mancipaverat; ut relinqueret nobis
suorum morum non exempla, sed monumenta. Contra
interdictum namque populum numerari mandaverat,
et voluerat nosse cuncti exercitus quantitatem.
Obsecundatum est voluntati regali, et renuntiata
est totius agminis dinumerata collectio, atque
inclyte coepit scire, quod nocuit: felicitatem suam

popularibus extulit incrementis, et lucra multiplicati
exercitus inter principalia gaudia numeravit. Mox ad
eum alius propheta dirigitur, et non ei, ut primo
actum est, subtiliter peccati causa praetenditur: sed
jam pro facto proponitur poenalis electio: Et factum
est verbum Domini ad Gad prophetam, dicens:
Vade ad David, et loquere: Haec dicit Dominus, tria
ego tollo in te, elige tibi unum ex ipsis, et faciam tibi.
Et venit Gad ad David, et nuntiavit ei, dicens: Elige
tibi quid fieri velis e tribus, sive famen triennio super
terram, aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum
tuorum, ut ipsi persequantur te, aut tribus diebus
fieri mortem in terra; et nunc scito, et vide quid respondeam
ei qui misit ad te verbum [(II Reg. XXIV, 11
et seq.)]
. Quaenam ergo est nunc in animo ejus versata

pugna consilii? Quae cogitationis fuit in electione
turbatio? Hinc inimicorum metus, hinc famis
vastitas, inde divinae animadversionis plaga terrebat.
Nihil horum vellet incidere, sed offensa non poterat
inulta remanere. Inter ipsas tantum electionis angustias,
cum utriusque periculi vallaretur articulo,
praecedentis veniae doctus exemplo, acrius eligit in
ipsa volutatione supplicium, et contulit se ad majorem
poenam, ut posset provocare clementiam. Lenitur
enim rigor justitiae, cum de miseratione praesumitur,
et apud clementissimum judicem prima
pietatis causa tractatur; qui enim errata confitentibus
donat, pervicaces non de voluntate condemnat. Et
ideo rex iste devotus cum deliberationis fluctuat tempestate,
non dimisit anchoram poenitentiae; et fidus de

pietate terrentis, magnitudinem non contemplatus est
ultionis: Et dixit, inquit, David ad Gad: Angustiae
mihi valde in iis tribus, sed melius mihi incidere in
manus Domini; quia magna est misericordia ejus
valde, quam in manus hominum incidam [(Ibid., 14)]
.
Sequitur illico vindicta consensum, et electionem
placabilem placabilis poena comitatur: fit strages
innumera peremptorum, et multitudo populi angelica
percussione mactatur. Percutiuntur septuaginta
millia de exercitu, et acerbius perurgebat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.