PL 17, col. 984
De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne
enim castigatus filius recipitur in affectum, admonitum
eum constat ad satisfactionis officium, non punitum:
nec odii videtur esse correctio, sed amoris;
cum reverso identidem post flagellum non negantur
jura pietatis. Denique audi Dominum per prophetam
increpantem hujusmodi verbere fornicariam, et probrosis
deditam, inquinatamque contagiis voluisse sibi
jure conversionis adsciscere: Et dixi, inquit, postquam
fornicata es haec omnia, ad me revertere; et non
es reversa incomposita Juda [(Jerem. III, 7)]
. Quod
idem Dominus in Evangelio manifestat, cum induratos
increpat dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis
prophetas, et lapidas missos ad te; quoties
volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat
pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII,
37)? Ultimum, crede, vitae nostrae actum Dominus
exspectat, et in quo nos exitus finalis invenerit, in
eo judicabit; si scilicet multiplicibus septus erratis,
circumvolvent supra caput tuum umbrae facinorum,
oculos tuos scelerum caligo pernubilet, et peccati
jugum tuam cervicem incurvet, atque intra conscientiae
penetrale flagitiorum probrum subinde vulnus
exulceret: si animam tuam non in desperationis
projeceris vilitatem, cum unum circumcordialis secreti
effuderis in confessione sermonem, non negabit
remedium veniae, qui venit animas salvare, non
perdere; quia non vult mortem morientis, conversum
procul dubio suadet ad vitam, ipso Domino dicente: Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed
salvare
[(Luc. IX, 56)]
; et iterum: Venit enim Filius
hominis quaerere, et salvare quod perierat [(Luc. XIX,
10)]
. Nisi quia praepotentem facis diabolum, si putas
quia de faucibus ejus Dominus non potest eruere
captivatum: aut quemadmodum ille vigilat semper
ut perdat, non ita satagit Dominus ut acquirat.
CAPUT XI.--
In hac igitur te veluti praesentis
loci fiducia ultima confessio latronis inducat, et
spem maximam tribuat novissima desperatis non
desperantis in cruce confessio. Omne igitur vitae suae
actum ille latrociniis cruentaverat, et egerat semper
in saeculo diabolicae feritatis armigerum, numquam
Dei meminerat, nulla Legis audierat mandata, aut
certe si audierat, proclivior ad facinora non curabat,
totam spem in desperatione versabat, et exercebat
crudelitatem more sceleratorum satellitum; ob
hoc namque damnatus in cruce, et cum ipsis criminibus
suis affixus ligno pendebat. Tandem perditus
resipuit, et in ipso supplicio constitutus, magnum
sibi mercatus est ex morte compendium; Deum enim
cum quo pendebat, agnovit: judicem futurum cui
adhaerebat, intremuit: conscientiae suae crimina publicavit,
baptismum sanguinis perfusione protinus
acquisivit, et cum Domino in paradisum purpuratus
confessor intravit. Haec vera consultatio poenitentiae,
hoc praecipuum pragmaticum confitendi, si Filium Dei
quem non ignoras auctorem, credas et judicem, ipso