PL 17, col. 996

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

videant radium permicantem; mortis se caecitas
opponet, et per ludum quemdam huc atque illuc te
circumducent angeli deceptores. Fient tibi grata
cuncta flagitia, et peccandi licentia tibi penitus allubescet:
tenebit te diabolus sub spe libertatis addictum;
ut sit tibi liberum peccare, non vivere. Nec
sinet te respicere ante qui fueras, cum blandimento
peccandi, dulcedine te criminum pellacissimus avocaverit:
et ut semel dixerim, ita te pereundi suavitate
decipiet, ut delectabilius tibimet videatur perire,
potius quam redire. Omne namque peccatum absque
sui delectatione non geritur, nec alias inviscare
animum poterit, nisi suavitate desiderii illiciat, quem
deceperit; dulcis enim mixtura, et suavis sit necesse
est faucibus lethalis poculi funesta confectio, ne

amaritudinis prima libatio revocet haurientem. Sic
denique visum est mulieri primitivae bonum esse ad
aspectum et dulce ad cibum arboris illius venenum,
cujus postquam mentita est suavitas labris comedentis,
infecit morientis haustus violenta subtilitas, quod
vigens ac vividum manebat, exstinxit; et in contrarium
per intemperantiam recidentibus votis, ad exsilium
mundi et spectaculum saeculi de paradiso beatitudinis
et praedio securitatis ejecit.
CAPUT XXIII.--
Oro te, frater, haec metuas, fugias
et expavescas; nec patiaris inimicum de tua
perditione gaudere, et in conspectu Dei supercilium
efferre victoris. Cave reditum septem spirituum immundorum,
quibus se ducem malorum omnium sociavit
octavus. Et cum unum nemo patiatur diabolum,

quis octo sustinere valeat dominatum? Domino
dicente: Cum immundus spiritus exierit ab homine,
pertransit loca inaquosa, quaerens requiem, et non inveniens,
dicit: Revertar in domum meam, a qua exieram:
et reversus invenit eam vacantem, mundatam
scopis, et compositam. Tunc vadit et adducit secum
alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitabunt
illic: et fient novissima illius hominis pejora prioribus [(Matth. XII, 43)]
.
Si te obsidione bellica septum manus
accepisset hostilis, et sub incursione barbarica
tenuisset praedonis urna captivum, quos fletus ederes,
quos ejulatus dares, quae lamenta jactares? Ageres
omni die nocteque suspirium, non cibum quaereres,
potum non desiderares, siti exhaustus et fame enectus,
sola in te asperae cutis ariditas et rugosa macies

appareret, rigeret concreta sordibus coma, et hirsuta
caesaries squallentis verticis, promissaeque
barbae impressi artus horrerent, patrimonium redderes
redemptoris sub gladio, districtus ambulares
nudus, pauper atque omni sensu evolutus: quaesisses
evadere, aut si fugae aditus praeberetur, sub
maximo incertus discrimine meditareris periculum
superare. Captivum te tenet auctor scelerum, vinculis
non ferreis, sed catenis habet criminum te ligatum:
compedes tibi libidinis imposuit, et undique te
sepsit arctiori custodia: legem tibi dedit ut licitum
putes omne, quod non licet: vivum te aeternae mortis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.