PL 17, col. 998

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

neque enim a nobis fieri aliquid vellet, quod aut
ipse non fecerit, aut quod ei in nobis facientibus non
placeret. Sed nec displicere posset quod ipse mandasset;
quia qui mandasset, ipse antea fecisset. Inanis
enim fieret doctrina mandati, si in facto doctoris non
praeiret auctoritas: sed quidquid Dominus praecepit,
et fecit, inane non erit quod sub imitatione sui faciendum
esse mandavit. Idem ergo Dominus discipulis
haec custodienda proposuit: Attendite vobis:
Si peccaverit in te frater tuus, dimitte illi: et si septies
in die peccaverit in te, et septies revertatur ad te
dicens: Poenitet me; dimitte illi, et dimittetur tibi [(Luc. XVII, 4)]
.
Atque cum a sancto apostolo Petro
fuisset in causa consultus, et diceret: Domine, si
peccaverit in me frater meus, quoties dimittam illi?

usque septies? Dixit illi Jesus: Non dico tibi usque
septies, sed usque septuagies septies [(Matt. XVIII, 21)]
.
Qui ergo dimittenda septies fratri in nos peccanti
debita nobis donare imperat, erga nos formam praecepti
sui non servat? Aut qui dixit: Misericordiam
plus volo, quam sacrificium [(Ose. VI, 6)]
; misericordiae
nobis potest negare thesaurum? Hoc, est, quod exorata
prius venia dixerim, credere Dominum Jesum
cuncta quae docuit, fuisse mentitum, si circa nos
formam custodire suorum noluerit praeceptorum.
CAPUT XXV.--
Et bene quod repente aptat
huic sententiae de comparatione parabolam duorum
scilicet servulorum, de quibus unus cum ob debitum
numerosum, aere decocto, una cum uxore et filiis
distrahi juberetur, et patientiam Domini prostratus

ejus pedibus exoraret, ut tributo sibi spatio, omne
debitum reddidisset, meruissetque misericordia Domini
cuncta sibi donari: qui sub conditione tali ad
cruciatus detinebatur addictus, ipse conservo suo
debitori noluit misereri; quia oblitus est collocati
sibi nuperrime beneficii: statim tortoribus traditur,
et de ejus cruciatibus idem, quod dudum fuerat donatum,
exigitur. Inde est quod Dominus hujusmodi
orandi ordinem posuit dicens: Et dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [(Matth. VI, 12)]
;
ut tanta scias posse tibi dimitti,
quantum tu proprio dimiseris debitori: immo vero
ut tibi parcere videaris, cum alii obsecratus ignoveris.
Nam judicio tuo proculdubio judicaberis, si
dimitti tibi ipse cupiens, alii dimittere nolueris, Domino

dicente: In quo judicio judicaveritis, in
eodem judicabitur de vobis: et in qua mensura mensi
fueritis, in eadem remetietur vobis [(Matth. VII, 2)]
. Legas
volo intentius prophetae Zachariae principium, et
illic quo robustius animeris, invenies. Iratus est, inquit, Dominus ad patres nostros ira magna
[(Zachar.
I, 2)]
. Quis non hoc audiens contremiscat? quis non
hujus vocis tonitru perterritus arefieret? aut quem
sensum non haec indignatio intimata turbaret? Quis
enim status teneri poterat sanitatis, ubi tam vehemens
ira denuntiabatur Auctoris? Et parum fuit dixisse
iram, nisi denuntiaretur et magna, quasi si non esset

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.