PL 170, col. 25

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Dominus tam fulgida distribuit dona sancti
Spiritus.
CAPUT XXVI. Quod signo crucis aurea lamina cessit.
Signo crucis Christi aurea lamina veterum pontificum
cessit, quod olim erat in fronte micans octavum
decus pontificum [(Exod. XXVIII)] , inscripta
nunc est pene eadem ineffabilis majestas nominis.
Illic enim erat ineffabile nomen Dei, hic est inaestimabile
mysterium crucis. Crux namque inaestimabile
signum est, admirabilis virtus est. Crux spes
Christianorum, resurrectio mortuorum, caecorum
dux, claudorum baculus, destructio superborum,
consolatio pauperum, sustentatio inopum, spes desperatorum.
Crux regum magnificentia, sacerdotum

gloria. Crux igitur aurea lamina sacratius
ornamentum. Nec statim occurrant, decus hoc ideo
non esse pontificis, quia cum illo toti quoque commune
est plebi. Nam illa dignitas habet in hoc aliquid
quod nec inferioris ordinis sacerdotibus commune
sit. Sic enim in fronte sua Christicolarum
signifer hoc vexillum bajulat, ut in subjectae plebis
frontibus soli sibi sacro chrismate pingere liceat.
Sicut apostolorum erat baptizatis imponere manus,
ut acciperent Spiritum sanctum, sic et hoc ad diem
valens, proprium est episcoporum. Ecce quale quantumque
ornamentum accepit in suis sacerdotibus
filius ille prodigus, cui revertenti de longinqua
regione, ubi porcos paverat, benignus pater occurrens
vitulum saginatum fecit occidi. Applaudit sibi

tota familia patris in gloria poenitentis filii, frater
autem ejus major ille agrarius foris stans invidia
torquetur, et fraternae salutis convivio participari
noluit [(Luc. XV)] .
CAPUT XXVII. De pallio archiepiscopi.
Est tamen octavum archiepiscopis indumentum
pro aurea lamina, quod dicitur pallium, ab apostolica
sede datum; quod a collo circa pectus dependens,
situ suo illam, quae valde condecet episcoporum
partem, et eorum concilii principem, patenter
designat humilitatis vel sapientiae torquem. Quam
hoc illorum privilegium habeat rationem, non videtur
praetereundum. Postquam duodecim apostoli per

universum mundum dispersi, singulis civitatibus
praesiderent, tam ipsi quam successores eorum,
misere per contiguas suis sedibus provincias praedicatores,
quos et episcopos ordinaverunt, ut ubi
recepti fuissent, omnia Christianitatis sacramenta,
velut ipsi apostoli, peragerent, ut per urbes comprovinciales
episcopos ordinarent, et aliorum quidem
apostolorum successores patriarchae sunt dicti.
Petri autem successor, pro excellentia principis
apostolorum, apostolicus nominatur. Qui autem ab
eis per provincias missi sunt, tam ipsi quam successores
eorum, archiepiscopi vocantur, et qui ab
his per urbes comprovinciales ordinati sunt, et qui
illis succedunt, usque hodie simpliciter episcopi
nominantur. Initium ergo fidei habentes ab apostolica

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.