PL 170, col. 28

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

cujus tota vita continua pro nobis et perpes, oratio
fuit, quae et designatur in Apocalypsi per fumum
aromatum, qui ascendit in conspectu Dei de manu
angeli [(Apoc. VIII)] . Homo namque verus, passioni
propter nos destinatus cujus illa vox est: « Holocaustum
pro peccato non postulasti, tunc dixi: Ecce
venio [(Psal. XXXIX)] , » semper unitum sibi pro nobis
orabat Verbum Domini, Patremque et Spiritum sanctum,
et ut ait Apostolus, « in diebus carnis suae
preces supplicationesque ad Dominum, qui salvum
illum posset facere a morte, cum clamore valido et
lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia [(Hebr. V)] .
» Quam ejus orationem bene psalmus
septimus innuit, cujus titulus inscribitur: Psalmus
ipse David, quem cantavit Domino pro verbis Cusi,

id est Aethyopis, scilicet malitiosi populi, qui jam cum
Herode vel post Herodem illum persecuti sunt et
maxime Pharisaeorum [(Luc. XIII)] , qui ut mali agricolae
vineae Domini dixerunt: « Hic est haeres, venite,
occidamus eum, et nostra erit haereditas [(Matth. XXI)] . »
Quod autem in fine orationis subjungitur: Per Dominum
nostrum, eo respectu fit, quod Dominus
noster Jesus Christus, mediator est Dei et hominum,
et impossibile est aeterna Dei beneficia per aliam
viam decurrere ad nos quam per ipsum. Per ipsum
ergo petimus et impetramus, sicut saepe per mediantem
cristalli lapidem subjectam escam, a longinquo
sole coelestem mutuamus ignem. Huc usque
missae initium quod dicitur introitus, commemorans
nobis introitum Salvatoris in hunc mundum, id est

a nativitate ejus usque ad Joannis praedicationem
quando baptizatus ipse et orans quadraginta dierum
jejunium celebravit [(Matth. IV)] .
CAPUT XXXII. De epistola.
Epistola personam gerens legis et prophetarum
praecursionis debitum agit officium ante sanctum Christi
Evangelium. Lex enim per manum Mosi infantem
Dei populum, velut paedagogus, custodiendum
suscipiens, futurum Christi adventum exspectare
docuit, et per 14 os digitumque Joannis, jam praesentem
Christum eidem alumno suo jam adulto, ut
eum sequeretur, indicavit [(Matth. III; Joan. III)] .
Praecessit namque lex evangelium, sicut virga Spiritum

mansuetudinis, sicut timor charitatem, sicut
initium perfectionem, sicut dominantis praeceptum
praecedit amantis consilium. Epistola vero vox legis
est, suam in Joannem imperfectionem profitentis, et
ad perfectionem evangelicam suos auditores transmittentis.
Quamvis autem saepe de apostolicis sumatur
litteris, tamen in eo gradu est, ac si semper
de lege sit et prophetis. Semper enim moralitatem
vitamque activam magis quam contemplativae sublimitatem,
quae in Evangelio radiat, apostolica quoque
lectio instruit et dispensat. Epistola vero Graece,
latine dicitur supermissio, vel supererogatio.
Quod nomen bene congruit litteris apostolicis; quia
videlicet Evangelio Christi supererogatae sunt. Siquidem
ordo apostolicus, stabularius ille est, cui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.