PL 170, col. 343

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

ejusmodi potentias hunc mundum dictum esse a
Domino atrium fortis armati [(Luc. XI)] . Eadem namque
potentia, qua ille Nemroth coepit esse potens in
terra, et propter quam dictus est in proverbio: Robustus
venator coram Domino, coeperunt et jussa sunt
idola pro Deo coli, quasi ob decorem, munimen
civitatis, maximeque ab initio pro memoria magnifici
eorum nominis, quemadmodum Scriptura libri
Sapientiae dicit: Acerbo, inquit, luctu dolens pater
cito sibi rapti filii fecit imaginem, et illum, qui tunc
quasi homo mortuus fuerat, nunc tanquam Deum
colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et
sacrificia [(Sap. XIV)]
. Deinde interveniente tempore,
convalescente iniqua consuetudine, hic error tanquam
lex custoditus est, et tyrannorum imperio

colebantur figmenta. Nimirum ea causa fuit, per
quam mundus iste talis effectus est ut merito diceretur
atrium fortis armati, dum is, qui in mundo
nihil jure habere debuit, diabolus, per idololatriam
in patrocinium tyrannidis ascitus est ab amatoribus
mundi, qui in mundo properabant tyrannizari, qualium
primus supra dictus Nemroth exstitit, secundum
nomen suum, tyrannus. Nemroth quippe tyrannus,
vel profugus, sive transgressor interpretatur. Sciendum
vero quia cum dicitur, atrium fortis armati,
domus quoque ejusdem cum atrio debet subintelligi.
Atrium quippe dictum amplissimae domus primus
ingressus, ubi sibi arbitri habitantes propter expellendum
frigus focos facere noscebantur, et ab atri
fumi nebulosissimo globo, appellata atria quasi atra

tradit antiquitas. Et quae est domus illius nisi infernus?
Ergo civitates terreni fundamenti, qualium in maximis
vel notissimis tyrannizavit rex Nemroth, et
semetipsum direxerit Assur, dum idola prostituunt,
et nebulosissimum glomerant fumum sacrificiorum,
recte dicuntur, et sunt atria teterrima domus nimis
amplae, scilicet inferni, cum sint atria sive unum
atrium fortis armati; scilicet diaboli. Verumtamen
in atriis domus Domini [(Psal. CXXXIII)] , in quibus
stamus vel stare debemus, haec etymologia pene
deficit, quia non est in eis ater fumus, nisi velis
rationabiliter attendere, quia poenitentium luctus
lacrymosus quidem est fumus, veram pariturus
lucem, sicut contra fumus caecitatis et ignorantiae,

qui est in illo tali atrio jam dicti fortis armati, parit
gehennae ignem inexstinguibilem.
CAPUT XII.
Cum haec ita sint, nonne magis ac magis elucescit
causa peregrinorum, sanctorum Abraham, Isaac,
et Jacob, caeterorumque qui civitates sive castella
non aedificaverunt, imo de civitatibus aedificatis
egressi in casulis habitaverunt, confitentes quia
peregrini et hospites sunt super terram? Exspectabant
enim fundamenta habentem civitatem, ait Apostolus, cujus artifex et conditor est Deus
[(Hebr. XI)]
. Civitates,
inquam, et castella non aedificaverunt, imo quod
contrarium est civitatibus et castellis, hoc aedificaverunt,
scilicet altare Domino; quod tertio primus
vel notissimus peregrinorum fecisse legitur Abraham.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.