PL 170, col. 35

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

VI), hoc est, « verbum fidei quod praedicamus, in quit
Apostolus [(Rom. X)] . » Quoniam ergo prope est in
ore tuo, et in corde tuo Verbum Dei, Verbum crucis
Christus Dominus, si hujus verbi flumen super panem
et vinum effuderis, et ordine, qui ab ipso statutus
est, veritatem hujus verbi protuleris, statim
de sancto altari panem ipsum et vinum in corpus et
sanguinem suum transferendo suscipit, eadem virtute,
eadem potentia vel gratia, qua nostram de Maria
virgine carnem suscipere potuit, quomodo voluit. Nec
duo corpora dicuntur aut sunt, hoc quod de altari, et
illud quod acceptum est de utero Virginis, quia videlicet
unum idemque Verbum, unus idemque Deus,
sursum est in carne, hic in pane. Alioquin et ille
panis, quem heri sacrificavimus, et ille quem hodie

vel cras sacrificabimus, plura sunt corpora, nec recte
dicimus offerri ab Ecclesia corpus Domini, meliusque
diceremus corpora, quia quotidie pene tot offeruntur
panes, quot habentur in Ecclesia sacerdotes, sed hoc
prohibet causa, convincit ratio, religio respuit.
Unitas enim Verbi unitatem efficit sacrificii. Similiter
enim unum Verbum, et olim carnem de Maria
virgine sumpsit, et nunc de altari salutarem hostiam
accipit; igitur unum corpus est, et quod de Maria
genitum in cruce pependit, et in sancto altari oblatum,
quotidie nobis ipsam innovat passionem Domini.
Cum autem Ecclesia quoque corpus sit Christi,
propter ejusdem Verbi, vel spiritus unitatem; nam
eumdem spiritum Christi idemque in se manens

habet Verbum Dei quod univit sese carni de carne
Mariae virginis, sciendum est quod non tantum de
Verbo Dei, sacrae hostiae accedit, quantam habet
gratiam ejusdem Verbi unus quilibet sacerdos, qui
ad sacrificandum assistit. Unusquisque enim suam
divisivam habet gratiam, vel donationem Verbi aut
Spiritus sancti. In sacram autem hostiam tanta se
plenitudo divinitatis infundit, quanta in Mariae virginis
uterum descendit, quanta in corpus Ecclesiae
per gratiarum divisiones sese distribuit. Nam quomodo
deifer panis ille non de uno, sed de multis
conficitur granis, et vinum illud sacrosanctum non
de uno, sed de multis confluxit acinis, sic nimirum
non tantum habet Verbi Dei, quanta est gratia unius
hominis, sed quanta est plenitudo totius corporis

Christi, quod est Ecclesia [(Ephes. I)] , quae de multis
hominibus consistit, quaeque per unumquemlibet
catholicae fidei hominem universa ad sanctum altare
in loco, vel tempore quolibet assistit. Sed jam coeptum
ordinem prosequamur, et qualiter haec fiant, non
sicut supradictus Achis, qui semper dicit, quomodo
est [(I Reg. XXI)] , sed sicut verus Abimelech, id est
patris mei regnum, cui vere dicitur: « Regnum Dei
intra vos est (Luc. XVII, » quantum possumus, admota
fide speculemur.
CAPUT III. Item de oblatione.
Cum concentu memorato, suscepta sacra panis et
vini oblatio, sic ad sanctum altare pervenit, ut subdiaconus
ad diaconum, diaconus ad manus perferat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.