PL 170, col. 38

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

suis, consignans eis thesaurum corporis et sanguinis
sui [(Luc. XXII)] . Eadem nocte capitur, ligatur, et
illuditur [(ibid.)] . Feria sexta crucifigitur, primo linguis
Judaeorum, post manibus gentilium, tandem
hora nona facto terrae motu tradidit spiritum [(Matth.
XXVII; Marc. XV; Luc. XXIII)] . Sabbato quievit in
sepulcro. Prima Sabbati resurgens a mortuis, pacem
discipulis, pacem omni mundo annuntiavit [(Matth.
XXVIII; Joan. XX)] . Horum omnium forma faciesque
vera, ita secreto repraesentatur in canone, eorumque
procursu, et vere vivo flumine super panem et vinum
confluente, tam veram divinitatem, veramque humanitatem
Christi in coelo sedentis et regnantis
excipimus, quam veram substantiam ignis a sole
supposita crystalli sphaera exigua, fere quotidie

mutuare possumus. Hoc sole operantur manus
Christi, tornatiles aureae, plenae hyacinthis [(Cant. V)] ,
ejus, qui dixit: « Sine me nihil potestis facere [(Joan. XV)] .
» Manus, inquam, Christi hoc operantur
per manus sacerdotis, quae manibus suis confortatae
sunt, maxime, quia ut hoc operari cum ipso et per
ipsum et in ipso possint, oleo sancto pro clavis
passionis ejus signatae sunt. Igitur singula eorum
quae supra digesta sunt, quibus in locis commemorentur
in canone, laboriosum non est investigare,
praesertim cum quaedam ex ipsis per se satis evidenter
appareant.
CAPUT VI. Te igitur.
Ab initio canonis, quod est: Te igitur clementissime

Pater, usque ad eum locum, qui pridie quam
pateretur, quatuor dierum rationes adnotantur, quorum
in primo verus Agnus, a Deo Patre vel a seipso,
ut dictum est, traditus [(Rom. VIII; Ephes. V)] , illatus
est in domos Israel, veniens in civitatem Hierusalem.
Quae illatio vel traditio trina crucis figura signatur,
dicendo uti accepta habeas haec dona, haec
munera, haec sancta sacrificia illibata. In quarto autem
a Juda traditus et venditus est quae venditio
vel traditio item tribus crucibus insignitur dicendo benedictam, ascriptam, ratam.
Illic Ecclesia, quae
prius prae nimia paupertate non habens hostiam,
quam offerret, dicebat: « Quid retribuam Domino
pro omnibus quae retribuit mihi [(Psal. CXV)] , » gratias

agit sanctae Trinitati, quod meruit calicem salutaris
accipere, et nomen ejus invocare. Haec dona, inquit, haec numera.
Eadem sacrificia dona sunt, munera
sunt: Dona quia nobis ab ipso data; munera, quia
a nobis illi oblata. Donum enim est quod a superiore
datur; munus quod ab inferiore. Illic, inquam
jam in prima actione commemoratio omnium fit,
quorum idem sacrificium, quique illi vera similitudine
conveniunt, in eo quod cum sint multi, sic per
unam fidem unumque spiritum, in unum corpus Ecclesiae
sunt conjuncti quomodo panis ille de multis
confectus est granis, et vinum illud de multis confluxit
acinis. Hi autem sunt, non solum apostoli et
martyres, sed et omnes fideles, illorum meritis sperantes,
hoc sibi proficere ad salutem, quibus jam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.