PL 170, col. 564

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

cum dixisset ei Dominus: Suspice coelum, et
numera stellas, si potes; sic erit semen tuum [(Gen.
XV)]
. Tunc demum Scriptura: Credidit, inquit, Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam
[(ibid.)]
.
JUD. Quod erat illud semen? vel quid intelligere
me vis in eo quod narras, atque in te, sive atque in
semine tuo, ut alibi dictum est, benedicentur omnes
gentes, sive cognationes terrae?
CHRIST. Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi
pater tuus Jacob, cujus in carne quod gloriaris
pater tuus sit; Veniet, inquit, qui mittendus sit, et
ipse erit exspectatio gentium [(Gen. XLIX)]
. Quod ille
dicit exspectationem gentium, hoc intellige hic benedictionem
gentium, et hanc esse remissionem peccatorum,
quia peccatum maledictio est, per quod

mors introivit in hunc muudum [(Rom. V)] . Ergo
illud semen Abrahae Messias est, quem exspectaverunt
patres tui, et in hoc semine credenti Abrahae
fides ad justitiam reputata est; et pro hujus justitiae
et fidei merito, Deus cum illo foedus pepigit, cujus,
videlicet foederis signum circumcisionem Deus esse
voluit.
JUD. Si, ut dicis, foederis vel fidei signum circumcisio
est, quare in illa parte corporis quae non apparet
posita est? Signum enim, sive id quod pro
signo ponitur, ibi poni debet ubi videatur. Cur ergo
non potius in facie, vel in aure signum positum est,
vel in aliqua corporis parte, ubi pateret?
CHRIST. A Deo nihil non videtur, sed omnia nuda
et aperta sunt oculis ejus [(Hebr. IV)]
. Melius ergo et

rationabilius, quoniam in semine venturo erat fides,
in ea parte corporis, per quam semen naturaliter
traducitur, signum fidei positum est. Sic Noe, qui
similiter per fidem justificatus est, credidit enim
Deo dicenti: Ecce ego adducam aquas diluvii [(Gen.
VI)]
, etc. cum caeteri fere omnes permanerent increduli;
propter quod et Scriptura de illo dicit, quia justus
atque perfectus cum Deo ambulavit [(ibid.)]
. Sic, inquam,
congruum signum accepit secundum rationem
fidei suae. Nam quia dicenti Deo: Ecce ego adducam
aquas diluvii super terram. Itemque. Ego pluam
super terram quadraginta diebus, et quadraginta noctibus [(Gen. VII)]
,
indubitanter credidit, et fecit arcam
sicut Dominus mandaverat et signum accepit

non ubicunque, sed in nubibus coeli, unde descendit
pluvia, sicut ipse credidit. Nam ecce, inquit Deus, ego statuam pactum meum vobiscum, et hoc signum
foederis inter me et vos: Arcum meum ponam in
nubibus coeli
[(Gen. IX)]
.
JUD. Quid necesse erat foederis signum, ut dicis,
circumcisionem dari?
CHRIST. Quid hoc interrogas? interroga simul quid
necesse fuerit vel ad quid valeat, signum foederis arcum
poni in nubibus coeli? Sin hoc interrogas, non
ego, sed ipse Deus respondebit: Videbo, inquit, eum,
et recordabor foederis sempiterni; ut non sint ultra
aquae diluvii ad delendam universam carnem [(ibid.)]
.
JUD. Ergone Deus obliviosus est, ut opus sit illum
commoneri signo recordationis?

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.