PL 170, col. 567

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

patres tui non ferentes, nisi velata esset,
claritatem vultus Moysi. Sed nunc mane, obsecro
quia veritatem diligens, tuam quoque salutem quaero.
Non tibi impropero te non esse sapientem, juxta
quod quidam tuorum prophetarum dixit: Propterea
captivus actus est populus meus, quia non habuit scientiam [(Isa. V)]
.
Et alius dixit: Quia tu scientiam repulisti,
repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi [(Ose. VI)]
.
Caeterique multa his similia. Sed hoc tibi insinuare
cupio, ne adeo sciens tibi videaris, ut ultra discere
nolis; non, inquam, ita sapiens quod temetipsum
sis, ut audiens veritatem contradicas veritati.
JUD. Dic caetera, prosequere quousque vis.
CHRIST. Profecto si recolis rite, si recitans hactenus
Scripturarum voces et sensum rite perpendis,

hoc vides, quod signum foederis, signaculum fidei,
circumcisio carnis, quam Pater Abraham Deo jubente
suscepit, quoddam schema vel habitus fuit professionis,
testimonium perhibens hominibus fidelibus
spei et exspectationis, quo sperarent credentes et
exspectarent adventum beati seminis Abrahae, scilicet
Christi et hoc testimonium habentes, justa misericordia,
misericordi justitia deberent in adventu ejus
ad perfectum justificari; et ipsi Deo, qui promiserat,
commonitorium fuit, ut videret illud signum, et recordaretur
foederis sui et mitteret semen illud quod
promisit, quod juravit. Quod si ita est, imo quia ita
est, revera post adventum ejusdem seminis, omnino
circumcisio cessare debuit, cum circumcidi hoc sit
dicere: Mitte quem missurus es [(Exod. IV)]
, mitte

quia nondum misisti; nec enim illum recipimus,
quem misisse diceris; et hoc est negare illum, qui
jam venit benedictus in nomine Domini. Proinde veraciter
et recte nunc mihi dicitur, cui tu persuadere
volebas ut circumciderer, dicens sub ipsis exordiis
evangelicae praedicationis gentilibus auditoribus Evangelii: Quia nisi circumcidamini secundum morem
Moysi, non poteritis salvi fieri
[(Act. XV)]
, recte, inquam,
mihi dicitur et veraciter: Quia si circumcidaris,
Christus tibi nihil prodest [(Gal. V)] .
JUD. Et si tibi vis non expedire circumcidi; at
mihi prodest circumcisum esse, sicut circumcisi
sunt octavo die patres mei, pater meus Isaac, pater
meus Jacob.
CHRIST. Quare non dixisti potius, sicut circumcisus
est Ismael, sicut circumcisus est Esau? denique
quantum distat circumcisio Ismaelis et Esau infidelium,
a circumcisione Isaac et Jacob, tantum distat
inter circumcisionem tuam, et circumcisionem cujusque
fidelis ante hujus beati seminis adventum.
Dic mihi nunc, si nosti, quid in circumcisione amplius
fuerit Isaac, quam Ismaeli; Jacob quam Esau?
Omnes quippe unum idemque in carne sua vulnus
circumcisionis acceperunt: et unius patris, scilicet
Abrahae, duo filii Ismael, et Isaac; unius patris Isaac
duo secundum carnem filii, Jacob et Esau fuerunt,
et eadem die circumcisi sunt.
JUD. Dic tu quod proposuisti, quae distantia circumcisionis
illorum fuerit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.